Accueil                                                         Admin
18 août 2019  

 Son histoire

par Henri Wallon

 Les sources

Procès condamnation

Procès en nullité...

Chroniques & textes

Lettres de J. d'Arc

 Compléments

Bibliographie

Librairie numérique

Dossiers

 Recherches

Mises à jour du site

Recherches

 

 ACCÈS CARTES

     Carte de France (1429)

     Carte Nord France (1429)

     Carte environs Domrémy

     Carte environs Orléans

     Carte siège d'Orléans

     Vues Orléans et pont

 

 Interactivité

Contact

Liens johanniques

Sauvez la Basilique


Lettre d'anoblissement de Jean de Novelompont dit "de Metz"
mars 1440-41

our faire mieux ressortir la forme insolite de l'anoblissement de Gui de Cailly, je rapporte ici celui de Jean de Novelonpont qui est rédigé dans le style ordinaire. Quoique Jean de Novelonpont ait rendu de bien plus grands services que Gui de Cailly, puisqu'il fut l'un de ceux qui amenèrent la Pucelle en France, cependant aucune de ses actions n'est consignée dans les lettres du roi. Il y est désigné seulement comme un homme de condition libre qui s'est distingué dans les guerres. On lui donne d'ailleurs le surnom de Jean de Metz, qu'il porte également dans les actes du procès. Il devait ce surnom au lieu de son origine, parce que Novelonpont (aujourd'hui Nouillonpont) faisait partie du pays messin.
  La pièce est tirée du trésor des chartes aux Archives nationales, registre 224, pièce 126.


                                                                            *
                                                                      *         *

  Karolus, etc., ad perpetuam rei memoriam. Sublimari meruerunt ad nobilitatis fastigium qui virtutum præstantia, morura cultu, honoris gloria, famae splendore et vitæ celebritate perpollere comprobati sunt, ut, si claram non traxerunt originem, suis tamen actibus gaudeant egregiis. Notum igitur facimus universis præsentibus et futuris quod, attentis vita laudabili, morum honestate et splendore famæ quibus dilectus noster Johannes de Novyllomponty alias de Metz, dicitur insigniri ; consideratis insuper laudabilibus et multum gratuitis serviciis nobis per ipsum nostris in guerris et alias, perpensis, et quæ in futurum plus impendi speramus : Nos, his de causis, ipsius personam honorare volentes sicquod sibi ac toti posteritati suæ et proli perpetuo cedere valeat ad honorem et incrementum, eumdem Johannem de Novyllompont qui liberæ conditionis fore dicitur, cum ejus posteritate et prole utriusque sexus in legitimo matrimonio procreata et procreanda, et eorum quemlibet, de nostræ regiæ plenitudine potestatis, auctoritate regia et gratia speciali, nobilitavimus per præsentes, nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus cæteri regni nostrinobiles utuntur et uti possunt seu consueverunt ; ita quod ipse Johannes ejusque proies et posteritas masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, quandocumque et a quocumque milite voluerint, cingulo militiæ valeant decorari. Concedentes ipsi Johanni universæque ejus posteritati et proli in legitimo matrimonio natæ et nascituræ, ut in omnibus et singulis actibus, locis et rebus, in judicio et extra, non ignobiles seu plebeii; sed ut no biles de cætero teneantur, habeantur et in perpetuum censeantur, ac etiam quibuslibet privilegiis, prærogativis, franchisas, honoribus, libertatibus et juribus universis et singulis, quibus nostri regni cæteri nobiles uti possunt et utuntur, pacifice utantur et in perpetuum potiantur ; et quod ipse Johannes ejusque proles et posteritas de legitimo matrimonio procreata et procreanda, feoda, retrofeoda nobilia aliasque possessiones nobiles, quæcumque sunt et quacumque præfulgeant nobilitate, libere tenere et possidere, acquisita et jam habita per ipsum Johannem ejusque posteritatem, ut prædicitur, natam et nascituram, hactenus, et etiam in futurum acquirenda et habenda, perpetuo retinere et habere licite valeant atque possint, ac si fuissent ab antiquo originaliter nobiles ex utroque latere procreati ; absque eo quod ea vel eas in toto vel in parte vendere seu extra manus suas ponere cogantur : solvendo nobis hac vice financiam moderatam per dilectas et fideles Compotorum nostrorum gentes et thesaurarios nostros componendam. Quapropter ipsis Compotorum nostrorum gentibus et thesaurariis, baillivisque Senonensi, Calvimontis et de Vitriaco ac cæteris justiciariis, officiariis et subditis nostris et eorum locatenentibus, præsentibus et futuris, et cuilibet eorumdem, prout ad eum pertineat, tenore præsentium damus in mandatis quatenus præfatum Johannem et ejus posteritatem et prolem in matrimonio legitimo, ut prædicitur, natam et nascituram, nostris præsentibus nobilitatione et gratia uti et gaudere faciant et permittant, nec ipsos seu quemlibet eorumdem contra præsentium tenorem impediant seu inquietent impedirique seu perturbari faciant, nunc vel in futurum quoquomodo. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, sigillum nostrum his præsentibus duximus apponendum, salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno.
Datum in Montyliis prope Turonis, mense martii, anno Domini millesimo cccc° quadragesimo octavo, et regni nostri vicesimo septimo. Sic signatum : Per Regem, Vobis, dominis de Fayeta, de Precigneyo, ac aliis pluribus præsentibus. E. CHEVALIER. Visa. Contentor. E. FROMENT.



Source : Texte original en Latin - Quicherat (t.V, p.363 et suiv.)

Notes :
/




Les témoignages - lettres


Index


Les lettres :
- aux habitants de Narbonne

-
Guy et André de Laval
- Perceval de Boulainvilliers
- Alain
Chartier
- Jean Desch
- Lettre à Marie d'Anjou
- Jacques de Bourbon
- Duc de Bedford à Charles VII
- Raymond de Crémone
- Exemption impôts Domrémy
- Anoblissement de Jeanne d'Arc
- Annob. Guy de Cailly
- Annob. Jean de Metz
- Délib. conseil de Reims
- Lettre d'Henri VI... Abbeville




Légal         Contacts
 
© 2006-2014 - SteJeannedArc.net
1412-2012
Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire