 |
IV., V., VI., VII., VIII., IX. Martii. [In domo D. Episcopi Belvacensis. Conclusum Johannam interrogandam fore ulterius.]
p. 112 à 113 |
 |
tem, dominica immediate sequenti, die IIII. dicti mensis martii, et aliis diebus lunæ, martis et mercurii, jovis et veneris, ex tunc immediate sequentibus ; nos,
episcopus prædictus, convocatis in domo habitationis nostræ Rothomagi, pluribus solemnibus doctoribus, magistris et viris in jure et divino et canonico (1), fecimus recolligi omnia quæ per prædictam Johannam confessata in judicio et responsa fuerant, atque etiam illa extrahi in quibus minus sufficienter respondisse, et super quibus ulterius interroganda esse videbatur. Quibus sic recollectis et diligenter extractis, ex
consilio et deliberatione peritorum, conclusimus ad ulteriorem prædictæ Johannæ interrogationem fore procendedum. Et quoniam, propter varias occupationes nostras, prædictæ interrogationi faciendæ non semper in propria [persona] vacare poteramus, venerabilem et discretum virum, magistrum Johannem de Fonte, in artibus magistrum et licentiatum in jure canonico, superius nominatum, deputavimus adjudicialiter
interrogandum prædictam Johannam ex parte nostra ; et ipsum ad hoc commisimus die veneris, nona martii mensis prædicti, præsentibus doctoribus et magistris, Johanne Pulchripatris, Jacobo de Turonia, Nicolao Midi, Petro Mauricii, Thoma de Courcellis, Nicolao Loiselleur et Guillelmo Manchon, superius nominatis.

Source : Edition Jules Renouard et Cie - 1841
Nota : publication sans aucune garantie d'exactitude parfaite avec le texte original.
Notes :
1 Lisez lumano.
|