 |
XXIV Martii [Sua coram Johanna leguntur interrogatoria.]
p. 190 à 191 |
 |
tem, die sabbati immediate sequenti, XXIIII. dicti
mensis martii, præsidentibus in loco carceris dictæ
Johannæ, magistro Johanne de Fonte, commissario
nostro episcopi prædicti, et nobis, fratre Johanne
Magistri, vicario domini Inquisitoris prædicti ; et assistentibus
venerabilibus dominis et magistris, Johanne
Pulchripatris, Nicolao Midi, Petro Mauricii et
Gerardo Fueilleti doctoribus ; et, Thoma de Courcellis
bachalario in sacra theologia ; et magistro Inguerrando
de Campo-Rotundo, officiali Constantiensi. Fuit leo
tum registrum in quo interrogationes et responsiones
ejusdem Johannæ continentur, coram ipsa, verbis gallicis,
per Guillelmum Manchon, notarium infra
scriptum. Sed antequam hujusmodi lectura inchoaretur, promotor a nobis deputatus, superius nominatus,
qui ibidem aderat, obtulit se probaturum contenta in
dicto registro, tam interrogatoria quara responsa,
facta et dicta fuisse in casu quo dicta Johanna aliquas de responsionibus ibidem scriptis, se dixisse negaret.
Deinceps ipsa Johanna fecit juramentum de nihil addendo
in suis responsionibus, nisi quod verum esset.
Postea vero, dum hujusmodi scripta legerentur,
dixit quod erat cognominata D'Arc seu Rommée ; et
quod in partibus suis, filiæ portabant cognomen matris.
Ulterius dixit quod legerentur consequenter interrogatoria
et responsiones, et ea quæ legerentur, si
non contradiceret, tenebat pro veris et confessatis.
Dixit etiam, super articulo de recipiendo habitum
muliebrem, et addidit ista verba : « Tradatis mibi
unam tunicam muliebrem, pro eundo ad domum matris,
et ego accipiam. » Et est pro essendo extra carceres
; et quando esset extra careeres, caperet consilium
quid deberet facere.
Finaliter post lecturam dictorum contentorum in
registro, dicta Johanna confessa fuit quod bene credebat
se dixisse, prout scriptum erat in registro et
prout eidem lectum fuit ; nec ad aliqua de dictis contentis
in dicto registro, contradixit.

Source : Edition Jules Renouard et Cie - 1841
Nota : publication sans aucune garantie d'exactitude parfaite avec le texte original.
|