 |
XIII. Januarii. [Leguntur informationes factæ de Puella.]
p. 27 à 28 |
 |
tem die sabbati sequenti, scilicet XIII. mensis januarii, nos præfatus episcopus convocari fecimus in domo habitationis nostræ Rothomagi, dominos et
magistros : Ægidium, Sanctæ Trinitatis Fiscampnensis abbatem, doctorem in theologia ; Nicolaum de Venderes, licentiatum in jure canonico ; — Guillelmum
Haiton (1); Nicolaum Coppequesne, bachalarios in theologia ; — Johannem de Fonte, Ucentiatum in jure canonico ; et Nicolaum Loyselleur, canonicum ecclesiae Rothomagensis. Coram quibus exposuimus ea quæ in priori sessione facta fuerant, petentes ab eisdem consilium, de his quæ deinceps in materia per nos inchoata agenda restabant. Insuper, ipsis audientibus, perlegi fecimus informationes (2) factas in patria originis dictæ mulieris, et alibi, in pluribus ac diversis locis, una cum certis memorialibus, tam super contentis
in dictis informationibus quam super aliis, quæ fama publica referebat, confectis. Omnibusque visis et auditis, deliberatum fuit per dictos assistentes, quod super his, conficerentur certi articuli in forma debita, ut per ordinem et magis distincte materia videretur, atque deinceps certius deliberari posset, si esset materia sufficiens, propter quam aliquis in causam
fidei merito citari et evocari deberet. Sicque ex præfatorum assistentium consilio, conclusimus procedendum fore ad componendum ipsos articulos ; ad quorum confectionem deputavimus certos notabiles viros, in jure divino et humano præclare eruditos, cum prædictis notariis. Qui nostræ ordinationi cum diligentia obtemperantes, diebus immediate sequentibus, videlicet dominica, lunæ et martis ; ad componendum dictos articulos processerunt.

Source : Edition Jules Renouard et Cie - 1841
Nota : publication sans aucune garantie d'exactitude parfaite avec le texte original.
Notes :
1 William Haiton (al. Hecton, Heiton), clerc anglais, bachelier en théologie, secrétaire des commandements du roi d'Angleterre, destitué de cet office le le r mars 1432. (RYMER, t. X, p. 502.)
2 Ces informations ne sont pas au procès. On verra par les interrogatoires de la révision qu'elles n'ont pas été communiquées aux assesseurs qui depuis s'adjoignirent au tribunal.
|