 |
XXIII. Januarii. [Conclusum de informatione præparatoria.]
p. 28 à 29 |
 |
tem die martis, XXIII. dicti mensis januarii, comparuerunt in dicta domo habitationis nostræ, præfati domini et magistri, videlicet : dominus Ægidius, abbas Fiscampnensis, Nicolaus de Venderes, Guillelmus Haiton, Nicolaus Coppequesne, Johannes de Fonte et Nicolaus Loyselleur. Coram quibus perlegi fecimus articulos, ex ordinatione nostra, veluti superius præmittitur,
confectos, requirentes ab eisdem quid de ipsis articulis atque etiam de ulterius agendis, sua prudentissima consilia dictarent. Qui quidem dixerunt
articulos sæpe dictos, in bona et competenti forma confectos et compositos esse, interrogatoriaque correspondentia prædictis articulis, dixerunt fieri oportere ; atque ulterius decreverunt, nos episcopum prædictum posse et debere procedere ad informationem præparatoriam super actis et dictis supradictæ mulieris incarceratæ, faciendara. Nos quoque ipsorum acquiescentes consilio, ipsam præparatoriam informatiunem fieri ordinavimus et conclusimus. Et quoniam
in aliis eramus occupati, venerabilem et discretum virum magistrum Johannem de Fonte, in jure canonico licentiatum, superius nominatum, ad hujusmodi
informationem faciendam, commissarium deputavimus.

Source : Edition Jules Renouard et Cie - 1841
Nota : publication sans aucune garantie d'exactitude parfaite avec le texte original.
Notes :
1 /
|