Accueil                                                         Admin
16 avril 2024  

 Son histoire

par Henri Wallon

 Les sources

Procès condamnation

Procès en nullité...

Chroniques & textes

Lettres de J. d'Arc

 Compléments

Bibliographie

Librairie numérique

Dossiers

 Recherches

Mises à jour du site

Recherches

 

 ACCÈS CARTES

     Carte de France (1429)

     Carte Nord France (1429)

     Carte environs Domrémy

     Carte environs Orléans

     Carte siège d'Orléans

     Vues Orléans et pont

 

 Interactivité

Contact

Liens johanniques

Sauvez la Basilique

Procès de réhabilitation
VIII - Recollectio de frère Bréhal, Grand Inquisiteur pour le Royaume de France. (analyse en Français).



EQUITUR RECOLLECTIO F. JOHANNIS BREHALLI

CONTINENS NOVEM CAPITULA CIRCA MATERIAM PROCESSUS ET DUODECIM CIRCA FORMAM EJUSDEM.

Secundum Philosophum, lib. secundo Metaphysice, unumquodque sicut se habet ad esse, ita et ad veritatem; ob quod, sicut unaqueque res naturali instinctu appetit esse et conservari inesse, sic et naturali impetu inclinatur ad veritatem; et permaxime creatura rationalis, quia perfectio sui intellectus est verum, falsum vero est quoddam malum ejus. Unde et quecumque opinio falsa intellectum hominis occupet, ei tamen proprie non assentit, nisi in ratione veri. Quod sic in x° libro Confessionum [c. 23] deducit beatus Augustinus : « Sic amabilis est veritas ut quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem; nam et falsi nolunt convinci quod falsi sint; itaque propter eam rem oderunt veritatem quam pro veritate amant. Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum se ipsam indicat, et oderunt eam, cum ipsa eos indicat. Inde retribuet eis, ut qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis propterea non sit manifesta. » Quibus sane enunciata plerumque odium parit, et eam predicans ipsis fit inimicus. Eadem itaque ratione quis amat veritatem et expugnat seu reprobat oppositam falsitatem, quia ejusdem est unum contrariorum prosequi et aliud repellere, sicut medicina que sanitatem inducit, egritudinem excludit. Quod tamen de amore veritatis dictum est, hoc quidem secundum naturalem ordinem humajie mentis accipiendum est; quoniam, ex perversa voluntatis deordinatione, contingere potest ut quis in opinione sua aut judicio rectus et verax cupiat videri, qui tamen quod iniquum est aut falsum ultro amplectitur, et per sophisticas ratiocinationes falsitatem et injustitiam prosequitur. Quod equidem plurimum vituperabile est, ut Supra Marcum Beda ait, sic inquiens : « Qui veritatis et caritatis jura spernunt, Deum utique, qui caritas et veritas est, produnt, maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudinem Jude querunt opportunitatem qualiter, arbitris absentibus, mendacio veritatem et virtutem crimine mutent. » Et allegatur in c. « Abiit », xi, qu. 3 [D. G. ii. 11. 3. 83]. Unde, quia in judice et doctore potissimum debet veritas irrefragabiliter inveniri, idcirco summum ex eo infertur detrimentum si judicio iniquitas aut doctrine falsitas admisceatur. Quod ubi constiterit, nulla profecto dissimulatione transigi seu pretermitti debet, ut in c. « Quisquis », xi, qu. 3, et c. « Nemo » [D. G. n. 11. 3. 80 et 81], ac in eadem questione fere per totum. Unde et Philosophus in libro Elenchorum distinguit duo esse opera sapientis, scilicet : veritatem dicere de quibus novit, et mentientem seu veritati repugnantem manifestare.
  Propterea cum eodem Aristotele sanctum existimans in omnibus perhonorare veritatem, suppositis tamen ac premissis debite humilitatis protestationibus atque submissionibus, presertim sacrosancte Sedis apostolice, cui universa dicta aut qualitercumque descripta obedientissime subjicio emendanda, et salvo preterea cujuslibet melius sentientis judicio, videtur mihi in causa olim contra Johannam dictam la Pucelle mota, deducta et conclusa, veritatem in duobus supra dictis satis evidenter et enormiter fuisse lesam ; videlicet in justitia, quoad pretensos judices ; et in doctrina quoad deliberantes, consulentes et alios coassistentes. In toto itaque decursu rei veniunt duo in genere consideranda, videlicet supra quid illi judicantes se, ut procederent, fundaverunt; et deinde quatenus in procedendo atque eoncludendo seu diffiniendo se habuerunt : ita quod primum horum materiam processus concernit, reliquum vero formam seu ordinem ejusdem. Circa autem hec duo puncta presens qualecumque consilium sigillatim ac distincte versabitur.
  Primum vero punctum novem capitula habebit, ea ponendo secundum verba adversariorum.
  Primum, quod Johanna frequenter spirituum corporales visiones seu apparitiones habuit, ut dixit.
  Secundum, quod multas revelationes et consolationes ab eisdem spiritibus se accepisse asseruit.
  Tertium, quod aliqua futura contingentia prenuntiare seu predicere visa fuit.
  Quartum, quod illis spiritibus ei apparentibus et ipsam alloquentibus sepe reverentiam exhibuit.
  Quintum, quod a patre et matre non licentiata elamculo recessit.
  Sextum, quod habitum virilem diu portavit, comam amputavit et arma gestans bellis se immiscuit.
  Septimum, quod multa verba temeritatis et jactantie, ut videtur, protulit.
  Octavum, quod judicio militantis Ecclesie de dictis suis se submittere recusavit.
  Nonum, quod post abjurationem seu revocationem virilem habitum, ab ea dimissum, resumpsit, et apparitionibus ac revelationibus suis, quibus publice renuntiaverat, iterum adhesit.

                                                   primum capitulum
            De visionibus et apparitionibus quas Johanna pretendit se habuisse.

  De istis namque visionibus et apparitionibus, an bone vel male sint, non est facile dijudicandum. Sunt enim secreta mysteria Dei, ut tangitur in glossa super illo verbo « Veniam ad visiones et revelationes Domini », Ad Corinihios n, 12 [1]. Nam et ipse Paulus apostolus, Spiritu Sancto plenus, non potuit, ut homo, secreta divini consilii agnoscere, ut patet in can. « Beatus », c. xxn qu. 2 [D. G. n. 22. 2. 5]. Et Danielis ii° [28] legitur : « Est Deus in celo revelans mysteria. » Verumtamen, quia in hac causa, de qua hic agimus, constat super ipsarum visionum reprobatione publicum et diffinitivum datum fuisse judicium, ideo non pudebit ex opposito aliquid de eis probabiliter pertractare. Sciendum itaque quod actiones humane bonitatem moralem habent potissime ex fine a quo dependent. Omne autem quod ordinatur ad finem oportet esse proportionatum fini. Actus vero proportionatur fini, secundum commensurationem quamdam que fit per debitas actionis circumstantias. Ideo de his apparitionibus pro meo captu loquendo quatuor potissime que illas circumstant videntur attendenda, videlicet tempus, locus, modus et exitus seu finis. Tempus autem, quo ipsa Johanna visionem primo habuit, juxta suas assertiones fuit dum adhuc tenere etatis esset, videlicet tredecim annorum. Que siquidem etas, in proposito isto ex proprietate ipsius numeri, tamquam commendabilis ponderanda videtur. Nam tridecim ex tribus et decem resultat ut per tria beatissime Trinitatis fides, per decem vero Decalogi perfectio intelligatur. Equidem ista duo ad divinas visitationes maxime disponunt. De primo enim habetur, Sapientie primo [2] : « Apparet Dominus his qui fidem habent. » De secundo autem, Johannis xiv [Ev. xiv, 23]: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit » ; sequitur : « Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ». Preterea ista est etas in qua, communi lege seu etiam ordine nature, puella liberum rationis arbitrium et usum assequitur, ita quod deinceps secundum jura tamquem pubes effecta in electione propositi eonstituitur, ut de se melius atque salubrius disponat, neque in eo parentum imperium ulterius sequi cogitur, ut in c. « Puelle », xx, q. 1 [D. G. n. 20. 1. 8]. Unde et in hac cireiter etate, secundum Ieronimum, beata Virgo

suite p.409

  Analyse de la recollectio de Bréhal par R.P Belon & Balme


Source : Texte original latin : Pierre Duparc, "Procès en nullité de la condamnation de Jeanne d'Arc", t.II, p. 405 et suiv.

                 

Texte de l'analyse de la Recollectio par R.P Marie-Joseph Belon & R.P. François Balme "Jean Bréhal, Grand Inquisiteur de France et la Réhabilitation de Jeanne d'Arc" publié en 1893 chez P. Lethielleux.





                 

Commentaires du père Ayroles sur le recollectio de Bréhal :

...



Procès de réhabilitation

Présentation :

- Les sources
- L'enquête de 1450
- L'enquête de 1452

Procès :
- Plan du procès
- Sentence




Légal         Contacts
 
© 2006-2014 - SteJeannedArc.net
1412-2012
Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire