Accueil                                                         Admin
19 juin 2024  

 Son histoire

par Henri Wallon

 Les sources

Procès condamnation

Procès en nullité...

Chroniques & textes

Lettres de J. d'Arc

 Compléments

Bibliographie

Librairie numérique

Dossiers

 Recherches

Mises à jour du site

Recherches

 

 ACCÈS CARTES

     Carte de France (1429)

     Carte Nord France (1429)

     Carte environs Domrémy

     Carte environs Orléans

     Carte siège d'Orléans

     Vues Orléans et pont

 

 Interactivité

Contact

Liens johanniques

Sauvez la Basilique

Procès de réhabilitation
IV - Teneur des 101 articles (original latin).

[Tenor articulorum [per actores præsentatorum.]

  Sacræ dixerunt sanctiones : « Culpandus est qui famam negligit, et qui parentum subdola fraude oppressorum innocentiam non defendit. » Itaque, ut per vos, clarissimos et in Christo reverendissimum ac reverendos patres, dominos archiepiscopum et ducem Remensem, primum Franciae parem, insignemque Parisiensem episcopum, juris utriusque eximios doctores, ac colendissimum Constantiensem episcopum, et venerandum sacræ theologiæ famosumque doctorem, fratrem Johannem Brehal, ordinis Fratrum Prædicatorum, hæreticæ pravitatis inquisitorem, judices et commissarios in hac parte auctoritate apostolica specialiter delegatos ; honestis personis Ysabelli d'Arc, matri defunctæ Johannæ d'Arc, vulgariter dictæ la Pucelle, ac Petro et Johanni d'Arc, fratribus germanis defunctæ ejusdem et filiis dictæ Ysabellis, tam suis quam suorum consanguineorum et propinquorum seu parentum nominibus, suove procuratori nomine eorumdem, et pro ipsis, tam conjunctim quam divisim, in causa ista actoribus ; contra et adversus Subinquisitorem hæreticæ pravitatis in Belvacensi dioecesi constitutum, necnon contra promotorem negotiorum criminalium episcopalis curiæ Belvacensis, ac quemdam Guillelmum de Estiveto, reverendumque olim Petrum Cauchon, Belvacensem episcopum, et Johannem Magistri, pridem in eadem dioecesi prætensum inquisitorem aut vicarium ejusdem pravitatis, si supervixerint, suosve hæredes et causam habentes, si opus sit et dixerint sua interesse ; adversus reverendum in Christo patrera dominum Guillelmum de Hellenda, modernum Belvacensem episcopum, cæterosque universos et singulos sua, in hac parte, interesse credentes, et eorum quemlibet respective, tam conjunctim quam divisim, reos ; super infrascriptarum molestiarum, infamiæ, injuriarum et jacturarum ac iniquæ condemnationis et excidii dictæ Johannæ reparatione, ac processuum, sententiarum, censurarum et exsecutionum, omni dolo, falsitate et subreptione et obreptione ac iniquitate et pravitate infectorum, per dictos reos, suosve complices, aut eorum aliquem vel aliquos factorum seu attentatorum, prolatorumque et exsecutatorum, cum suis omnibus dependentiis et sequelis, iniquitatis, falsitatis, dolositatis et nullitatis declaratione, aut saltem cassatione, revocatione, irritatione et adnullatione ; necnon super dictæ defunctæ Johannæ d'Arc, dictæ la Pucelle, expurgationis et innocentiæ promulgatione, ad finesque hic tandem inferius exprimendos, ex causis, mediis, factis et rationibus, et cum protestationibus statim inscribendis, justitia ministretur, et quod justum fuerit decernatur affirmant, dicunt, proponunt et in scriptis exhibent ipsi actores petitiones, articulos, facta, causas, rationes et ea quæ sequuntur.



I.
In primis protestantur quod nulli malitiose injuriari, aut in sui præjudicium famæ et honoris quomodolibet intendunt invehere vel detrahere ; sed ea præsertim dicere et prosequi, quæ ad suæ justæ hujus causæ et prosecutionis veritatem faciunt et elucida
tionem. Et similiter protestantur ipsi actores quod, adversus eos et eorum quemlibet qui in processu contra dictam Johannam facto interfuerunt, aut super eo consilium vel opinionem dederunt, cum, visa et attenta, falsa, mendosa, corrupta et evidenti extractione articulorum, eis pro consilio præbendo communicatorum, de qua inferius dicetur, excusabiles habeantur; non intendunt aliquid dicere in sui honoris et famæ prejudicium, aut suorum honorum jacturam qualemcunque, demptis tamen judicibus et promotore. Et nihilominus dicenda pariter et agenda submittunt correctioni et reparationi Sanctæ Sedis apostolicæ, vestrarumque clarissimarum paternitatum, et cæterorum quibus id spectare decet, si quid fuerit corrigendum aut reparandum.

II. Item, et his præsuppositis, et hactenus in agendo pro repetitis habitis et reputatis, dicunt et asserunt ipsi actores, quod tam ipsi quam ipsa Puella Johanna, sua consanguinea, sunt et fuerunt, vita comite, ac esse intendunt, boni nominis, bonæ famæ et conversationis, pacifici et quieti, honeste viventes et, duce Domino, absque infamia seu nota perversa doli vel criminis; fideli et catholica communicatione, dierum suorum cursum peragentes; talesque per suos omnes notos compatriotas et vicinos aliosque reputati sunt et reperti, palam, publice et manifeste.

III. Item, quod dicta Puella, dum in humanis ageret, omnem hæresim detestata est, nec aliquid credidit aut affirmavit, seu adstruxit, quod hæresim saperet, aut fidei catholicæ et sanctæ Romanæ Ecclesiæ traditionibus obviaret.
Et sic fuit, et est verum.

IV. Item, et veraciter, ut bona et fidelis catholica, dicta Johanna, dum viveret, Deum coluit fideliter; ecclesias et divina officia frequentavit, missas devote audiendo ; sacramenta, præsertim poenitentiæ et eucharistiæ, sæpius percepit, et opera misericordiæ pie exercuit, Christi pauperibus eleemosynas largiendo, nunquam jurando, sed quoscumque jurantes, præcipue blasphemantes, increpando et objurgando ; et in nullo, a catholicæ religionis ritu et fidei christianæ cultu, articulis et unitate Ecclesiæ, unquam recessit quovismodo.
Et sic fuit, et est verum.

V. Item, et neque contra dictam Johannam, quoniam fidelis et catholica erat, ulla præcessit infamiæ aut suspicionis, erroris vel hæresis nota ; neque contra eam, super talis infamiæ rumore aut publica voce, aliqua inquisitio, in processu fidei præambula fierique solita, præcessit ; prout neque unquam de fide dubia aut de errore exstitit suspecta. Et ita contra ipsam, processus in fidei materia non potuit nec debuit inchoari sive agitari, nisi nulliter et de facto, quoniam quidquid fit in fidei seu hæresis processu, omissa dicta prævia inquisitione, irritum est et nullum; saltem cassandum ipso jure.
Et sic fuit, et est verum.

VI. Item, et nihilominus dicti judices et promotor, propriis ducti passionibus odioque insestimabili dictæ Puellæ, aut nimio favore suorum æraulorum et domino nostro Regi ac suo consilio tunc adversariorum, nullo juris ordine servato nullaque præcedente legitima inquisitione, dictam Johannam innocentem, ætatis decem et novem annorum vel eo circa, et omnisjuris, scientiæ mundanæ ignaram, eam apprehenderunt, et, velut de hæresi conspersam, processui fidei seu hæreticæ pravilatis officii, eam adscripserunt ; et contra eam, ut talem, processerunt, contra doctrinam juris falso eidem crimina et errores adversus fidem et Ecclesiam, imponentes et poenas juris in materia hæresis confictæ notorie, incutientes.
Et sic fuit, et est verum.

VII. Item, et quod, licet dicta Johanna viros litteratos de parte et obedientia Franciæ sicut et Angliæ, dum a principio in causa fidei citaretur, in carcere postulasset vocari et admitti, et etiam missam audire ; hæc tamen prædictus [Petrus Cauchon] renuerat, et coram consiliariis in deliberatione ponere noluit, dicendo, in præsentia consiliariorum vocatorum, quod dicta Johanna missam audire requirebat, et quod a quibusdam aliis habuerat quod ei missam audire concedere non debebat ; de requisitione alia penitus subticendo.
Et hoc fuit, et est verum.

VIII. Item, et præsertim dictus Magistri, hæreticæ pravitatis vicarius tunc prætensus, poenam excommunicationis, et ipse Cauchon, tunc Belvacensis episcopus, suspensionem [et] censuram a jure latas, tunc incurrerunt, falsam hæresis notam dictæ Puellæ Johannæ sic imponendo, et processum inquisitionis indebite et sine causa legitima sic inchoando. Et ita suus ille processus, ex illo excommunicationis capite, cum suis dependentiis et connexis, extunc nullitate infectus est, quum, stante excommunicato judice vel suspenso, juridictio exerceri nequeat nisi nulliter et de facto.
Et sic fuit, et est verum.

IX. Item, et dicti Cauchon et Magistri, suique complices seu dicti rei, dictam Johannam, juvenem et teneram puellam, illico, ab initio sui processus, duro carceri, potius ad poenam quam ad custodiam ordinato, contra juris formam, mancipaverunt, et eam compedibus ferreis et catenis oneraverunt et alligaverunt, impie et injuste ; ipsamque in forti carcere tunc, scilicet castri Rothomagensis, carcere quidem non justitiæ, sed pravitatis et violentiæ, nec ecclesiastico sed sæculari, retruserunt ; ac eam in manus laicorum armatorum et hostium sibi capitalium deposuerunt conservandam, armatorum silicet Anglicorum, capitali odio, assidue verbis, comminationibus, terroribus et derisionibus ipsam prosequentium. Quæ tamen Puella juvenis in manu tunc Ecclesiæ tradita, carceri ecclesiastico, non poenali, mancipata, honestis sociata mulieribus, debuerat, Hbertate præmissa competenti, humaniter tractari, saltim prætensi processus cursu stante, ut jura volunt et omnis æquitas deposcit.
Et sic fuit, et est verum.

X. Item, et est verum quod dicti episcopus et viceinquisitor, per suam judicialem ordinationem, decreverunt dictam Johannam, puellam et virginem, super prætensæ per eam virginitatis integritate per matronas et dominas visitandam fore ; prout visitata fuit, in parte sexus muliebris, per multas idoneas mulieres, assistentibus dominabus valde nobilibus et multis. Quæ Johanna sollicite visitata, virgo et integra reperta est ; et hanc visitationem, licet judicialem, dicti judices dolose tacuerunt, ne quid ad laudem vel excusationem dictæ virginis Johannæ exprimerent ; nec de ea in suo processu fecerunt seu voluerunt, imo inhibuerunt, fieri mentionem ; et eos qui dictam visitationem viderunt, et reperta in eadem sciebant, juramento solemni adstrinxerunt quod ipsa celarent omnino, quodque dictam Johannam repertam fuisse virginem et integram nulli unquam quovismodo revelarent. Et ab hoc initio, doli, fraudis, mendacii et falsæ truncationis vitio suum processum maculaverunt, quod est nota dignum.
Et sic fuit, et est verum.

XI. Item, et in prædictis carcere, statu, loco et comitiva stante dicta Johanna, puella ætatis præfatæ juvenilis, imo et hostilis præsentiæ et carceris duri terroribus, metu et violentia sic afflicta ; dicti rei ad interrogatoria multa, etiam difficilia, valde seditiosa, captiosa, perniciosa et impertinentia, contra ipsam Johannam non erubuerunt procedere, diversas materias aggredientes, etiam theologicas, quibus et litterati viri, libertate fungentes, responsa dare aliquando deficere potuissent. Quibus siquidem interrogatoriis multiplicibus et iteratis, sæpe minis, tanta ipsam Puellam vexatione oppresserunt ut in gravem corporis valetudinem seu infirmitatem ceciderit, etiam prope mortalem; stiper quibus, non solum ipsa Johanna, imo plerique ex ipsis consiliariis et assistentibus pluries sunt conquesti, et nonnulli ex toto, a processu ipso, viso modo procedendi, penitus recesserunt, alii repulsi sunt.
Et sic fuit, et est verum.

XII. Item, et ut dicti rei contra dictam Johannam, quod conceperant facilius et ad nutum adimplerent, et omnes directores et consultores, Deumque et justitiam præ oculis habentes, ab ipsius Johannæ examinatione secluderent, locum et tempus examinationis mutaverunt, ac ipsam Johannam in loco carceris examinari de cætero constituerunt, in præsentia Anglicorum et custodum, per paucos consiliarios et cum paucis, quos quasi in singulis examinationibus mutaverunt, et tam ad interrogandum, quam ad interes sendum, secundum dierum varietatem, diversos statuerunt, et in pauco numero ; de quo inter peritos et consultos facta est non modica quæstio.
Et hoc fuit, et est verum.

XIII. Item, et quoniam dicti rei, citra omnem loquendo injuriam, aut propria aut æmulantium ducti nequitia, nedum in dictæ Puellæ naturalem seu honestæ mortis consummationem lendebant; sed verius immortale ejusdem publicæ infamiæ conspiraverant excidium : ab illa infirmitate ut curaretur ipsa Johanna, ac ei reservato servitio, circa eam plurium medicorum adhibuerunt maximam sollicitudinem; quibusdam etiam de majoribus suorum adversariorum, sub et a quibus detinebatur, frequenter dicentibus quod mallent perdere viginti millia nobilia, quam ipsa Johanna sic moreretur, nisi per ignem, et sententia contra eam condemnatoria et ignominiosa præcedente.

XIV. Item, et illico, dum ipsa convaluit, eam rursum multis interrogatoriis dicti judices vexarunt, præsertim de quibusdam eam interrogantes, certas visiones seu spirituum bonorum apparitiones, et Ecclesiæ unitatem ac fidei apices concernentibus ; multaque difficilia ab ea petierunt, de et super quibus fideliter, catholice et competenter, responsa dedit honesta et congrua, sua præsertim juvenili ætate, conditione sexus et ignorantia ponderatis et attentis.
Et sic fuit, et est verum.

XV. Item, et inter cætera responsa per dictam Johannam Puellam honeste, quiete et prudenter emissa, manifestis dictorum actorum passionibus et semulationibus, ac odio, vexatione et turbatione afflicta, ipsorum judicum sæpius declinavit forum. Quod palam ex duobus præcipue constat : primum, quoniam judices tanquam sibi inimicos capitales recusavit expresse, et ex ista legitiraa recusatione sua, notissimojure, omnis est sua suspensa juridictio, in qua, si ulterius processerunt, præsertim recusationis articulo indiscusso, nulliter incedunt manifeste ; secundum est, quoniam judicium Romani Pontificis ipsa Johanna sæpius requisivit, ubi et æquipollens appellatio causatur legitima (Apostolus enim pro appellatione dicebat : « Ad tribunal Cæsaris sto ») ; præcipue quoniam et ardua hujusmodi negotia ad suam supremam Sedem spectare noscuntur, ipso jure. Unde et exinde omnis dictorum reorum processus, cum suis sequelis, nullitate infectus est.
Et sic fuit, et est verum.

XVI. Item, et similiter, super ipsis visionibus, ipsa Johanna responsa dedit sancte et a salubri veritate non dissona ; quoniam et ipsas visiones a spiritu bono procedere credidit, prout ita, pie et catholice æstimandum est, ejusdem Puellæ integritate, humilitate, simplicitate, ac reipublicæ ad quam mittebatur necessitate justissimaque causa et fine, debite et sine maligna affectione, pensatis, ctim aliis circumstantiis opportunis; neque super hoc oberravit ipsa Johanna, aut a fidei veritate aliquatenus deviavit. Et hoc fuit,
et est verum.

XVII. Item, et ipsa Johanna, licet tandem condecens sibi negatum fuerit consilium, divini tamen spiritus directione, ut creditur, fideliter ducta, omnia responsa sua, dicta pariter et asserta, vicibus etiam iteratis, Ecclesiæ sanctæ submisit, ab ejusdem unitate non recedens ; ac expressis verbis, per clericos non suspectos vel affectos, omina visitari, imo et in judicio Papæ et sacri Concilii omnia deferri pluries requisivit instanter.
Et sic fuit, et est verum.

XVIII. Item, et quoniam viri litterati aliqui, pia compassione moti, dictam Johannam ignorantem, super his quæ dicebantur advertere volebant, consulendo ut sacro Basileensi Concilio se submitteret, in quo utriusque obedientiæ clerici aderant : tales utique per dictum episcopum sunt contumeliose expulsi. Imo uni eorum episcopus dixit : « Taceatis ex parte diaboli ! » Quinimo pluribus consiliariis et viris notabilibus, doctoribus et licentiatis, minæ et terrores plurimi sunt illati, et nonnulli a civitate Rothomagensi proscripti, etiam in periculo vitæ suæ ; quorum aliqui infra nominabuntur ; nec a post ausi sunt comparere, vel dicto processui interesse. In quibus dictorum judicum sinister affectus lucide patet.
Et sic fuit, et est verum.

XIX. Item, et nihilominus dicti actores ipsam Puellam ignominiosæ mortis judicio terminare quærentes, quanquam omnium sibi impositorum criminum expers et innocens exstiterit, sicut infra palam manifestabitur ; ad sui tamen iniqui processus continuationem, post dictam suam infirmitatem, illico descenderunt, hujusmodi promotore Belvacensi negotium prosequente.

XX. Itera, et ipsa Johanna sæpius per eos interrogata et vexata, tandem a dictis reis et ex eorum præcepto certi sunt articuli compositi, quos a confessionibus dictæ Johannæ dixerunt excerptos sive extractos, incipientes Quædam fæmina, etc., quos pluribus personis notabilibus et litteratis transmiserunt ; et super eisdem opiniones et vota plurimi habuerunt.

XXI. Item, et veraciter dicti articuli falso extracti sunt et inique compositi, nec sunt conformes confessionibus dictæ Johannæ, nec continent recusationes, submissiones, excusationes, appellationes, nec verum dictæ Johannæ et suarum confessionum intellectum; imo veraciter dici debent opinantes in hoc decepti et seducti, nec in eis exinde aliqua nota debet adscribi, demptis tamen ipsis seductoribus reisque et complicibus eorumdem.

XXII. Item, et licet in dicto processu fuissent assumpti notarii publici, fide digni, qui palam verbis gallicis dictæ Johannæ processum et acta ejusdem registrarunt, attamen quidam alii suspecti notarii, in loco abscondito et propinquo latuerunt, qui plura falsa scribere voluerunt, et per quos absconditos notarios, aut ex eorum scriptis, creduntur confecti falsi articuli memorati. Imo et quidam alius confectus est processus in authentica forma, plurimum distans et dissimilis a dicto priori processu.
Et hoc fuit, et est verum.

XXIII. Item, et licet dicti judices, per hujusmodi iniquas scripiuras, falsas relationes et confessiones, ac articulos confictos, præmissis attentis, ulterius, præsertim in fidei materia, procedere non debuissent, prout nec potuerunt nisi nulliter et de facto ; attamen illico, post dictæ Johannæ curatam infirmitatem, eam statim, neque evidentia rei, neque suspicionis vehementia, neque clamore famae id exigentibus, carceribus duris sic detrusam, quanquam eis non constaret, prout nec constitit, aliqua ipsam hæresi respersam fuisse, aut aliqua fidei contraria excessusve et crimina commisisse, aut quibusvis erroribus fidei contrariis inhæsisse [praetenderunt] ; et licet eosdem episcopum et Inquisitorem requisivisset ut , si quid eam dixisse prætenderent, vel egisse, quod hæresim saperet, vel fidei contrarium esset, id ad examen remitterent apostolicæ Sedis, cujus erat judicium subire parata : in ipsam Johannam, omni sibi defensione suæ innocentiæ sublala, et juris ordine prætermisso ; pro libito suæ voluntatis, in prætenso hujusmodi inquisitionis negotio nulliter et de facto procedentes, duas tulerunt sententias iniquas manifeste.
Et hoc fuit, et est verum.

XXIV. Item, et per quarum ipsi rei principia, narratis quibusdam articulis in magno numero quos, licet falso, prætendunt a spontanea confessione dictæ Johannæ emanasse, et per quos intendunt de criminibus per eos prætensis ipsam fuisse nedum culpabilem, sed confessam : ad quamdam præcogitatam abjurationem, ut suæ nihil deesset malitiæ, processerunt de facto, licet in nullo, ut præfertur, fidei materia se offerret ; et tandem, perlecta quadam prætensæ hujusmodi abjurationis schedula, difficilium terminorum, et quam veraciter non intellexit ipsa Johanna, ipsi tamen, inhumana austeritate crudeles, ipsam Johannam, juvenilis ætatis, licet nullo crimine maculatam, imo sibi impositorum errorum penitus innocentem, et quanquam ad Ecclesiæ gremium, ut dicebant, revertentem, imo, et per eos a prætensis censuris absolutam, absque misericordia, ad carceres perpetuos, in pane doloris et aqua tristitiæ, diffinitive condemnarunt, licet inique, dolose et de facto.
Et hoc fuit, et est verum.

XXV. Item, et licet, in hac sua iniqua sententia, prævia verba quædam conficta apposuerunt judicantes iniqui, ubi suam gratiam et moderationem salvas esse proferrent ; illico tamen dictam Johannam, plurimum desolatam, non in carcere ecclesiastico, non in manus Ecclesiæ, non in comitiva honestarum mulierum, licet vestem suam muliebrem recipisset, et ita sibi promissum fuisset ; sed in manu et custodia suorum capitalium inimicorum, Anglicorum, in singularis domini fortalitio et carcere, sine socia muliere, solam, oneratam compedibus et catenis ferreis, eam tradiderunt et reposuerunt, contra præcepta caritatis, contra Ecclesiæ formam, et ut, verisimiliter, omnem ab eadem bonæ perseverantiæ materiam secluderent, et malignandi seu cadendi occasionem præstarent.
Et hoc fuit, et est verum.

XXVI. Item, et deinceps dictam Johannam fortiori aculeo tentantes ipsi rei, seu eorum complices, in ipso castro, dum in lecto nocte jaceret et supra lectum vestes muliebres, ut eas in crastinum resumeret, deposuisset ; ipsi vestes tnuliebres ablatæ sunt et repositæ vestes viriles, ita ut etiam pro necessitate naturæ, ad ventris purgationem aut alia, nulla sibi relicta sit vestis muliebris, ad suam nuditatem tegendam.
Et sic fuit, et est verum.

XXVII. Item, et quod longe amplius perniciosum est, præstitus est postmodum ad lectum ejusdem dormientis Johannæ Puellæ, cujusdam ex dictis adversariis accessus personalis seu permissus, qui, violentia facti, ejus pudicitiam nisus est attentare ; ita ut ipsa, propriæ defensionis et virgineæ servandæ honestatis necessitudine propulsa, vestes resumpserit viriles, non habens unde aliter sua ossa tegeret, aut a violentia instante dictum repelleret invasorem.
Et sic fuit, et est verum.

XXVIII. Item, et exinde, dolo, malitia et fraude cooperantibus, dicti rei super relapsu prætensæ per eos ab initio hæresis vel erroris, Johannam causare vel accusare et interrogare nisi sunt. Quæ, licet ad interrogata, congrua et catholica responsa dederit, et, super ipso prætenso relapsu inquietata, manifestaverit se nihil abjurasse, quoniam in nulla hæresis specie prius lapsa est, prout infra dicetur ; insuper manifestaverit ipsa Johanna se nullatenus intellexisse schedulam prætensæ per eos præfatæ abjurationis ; ita ut exinde dici et inferri opus sit ipsam Johannam nullo relapsu potuisse causari, nisi nulliter et de facto : attamen ipsi rei, contra Deum et justitiam, ipsam Johannam in hæresim fore relapsam falso concluserunt.
Et sic fuit, et est verum.

XXIX. Item, et licet talis conclusio ex multorum deliberantium votis, etiam numero cæteros longe excedentium, a multo seu majori parte, non resultaverit, aut potuerit nec debuerit recolligi, sicut ex processus constabit tenore : attamen rei decreverunt eamdem, tanquam relapsam, venire condemnandam, sitientes ejusdern finale excidium morte publica et infami commercio consummandum.
Et sic fuit, et est verum.

XXX. Item, et proinde celeriter ad secundæ damnabilioris sententiæ prolationem, pro finali concupito diu exterminio dictæ Johannæ, brevi interpolato, scilicet sex vel octo dierum, spatio inter utramque sententiam, rei processerunt ; ita ut, in publico loco civitatis Rothomagensis, ad reorum exterminium solito deputari, dicta Johanna perducta, condemnata sit inique, et injuste declarata relapsa in hæresim atque relicta brachio sæculari. Solemni etiam prædicatione, licet falsis contexta propositionibus, iniquis accusationibus et responsis, ac opprobriis injuriisque conspersa, dicta Johanna plurimum infamata est, coram ejusdem civitatis populo universo, ibidem publice conveniente et convocato. Et sic fuit, et est verum.

XXXI. Item, et (quod pia, lamentabili et dolentissima compassione, æterna memoria deflendum erit !) a brachio sæcularis justitiæ, et verius ab ipsis reis, capitalibus inimicis, tradita et dimissa, ipsa et innocens virgo, palam, publice et ignominioso hæresis titulo illico apprehensa, nulla ulterioris judicii forma, deliberatione aut sententia, vel mora præstolata, ultimo supplicio tradita, et ingentis ignis vehementi combustione deputata crudeliter, vita functa est.
Et sic fuit, et est verum.

XXXII. Item, et quam indicibili patientia, quam catholica divinæ majestatis confessione palam facta, quamque, iterata nominis Jhesu Domini nostri ac Sanctorum piissima, maxime sancti Michaelis et sanctarum Katharinæ et Margaretæ, devota imploratione, cremationis tormenta sustinuerit ; quam clara voce, deliberato animo et sinceritate virginea, suæ consummationis finem catholicum perseveranti constantia manifestaverit, audientium et videntium assistens multitudo, amicorum et etiam inimicorum ad lacrimas undequaque prorumpentium, palam fecit et attestata est, velut super his informationes conditæ, luce clariores, aperte demonstrabunt.
Et sic fuit, et est verum.

XXXIII. Item, et exinde, secundura fidelem Ecclesiæ doctrinam, inferendum est ipsam Johannam suos dies sine labe hæreticæ pravitatis aut alio gravi crimine, sicut catholicam, duxisse, et vitæ terminum christianæ religioni conformem, ad diem hæreditatis gloriara attingendam, sub gratia nostri Redemptoris, fideliter peregisse ; ita ut, usque ad vitæ terminum, spiritu bono confortata et concomitata, æstimanda ac dicenda sit.
Et hoc fuit, et est verum.

XXXIV. Item, et quoniam ex hujusmodi damnabilibus processibus et sententiis, suaque crudeli exsecutione, licet nullis, dolosis et iniquis, dictæ Johannæ innocentia contaminata a multis credita est, quamvis injuste, suorumque parentum fama læsa sit plurimum et scandalizata : itaque non immerito, ad ejusdem defunctæ expurgationem, seu verius innocentiæ declarationem, atque ad famæ propriæ suorum parentum reintegrationem, merito, a domino nostro Summo Pontifice, mandatum apostolicum seu rescriptum, per dictos actores impetratum, vestris est directum providentiis, reverendissimi ac discretissimi Judices. Quo imperante rescripto, cooperantibus justitia et veritate, vestræ paternitates reverendæ eisdem actoribus providebunt opportune, ad fines hic infrascriptos ; quoniam et id justum est et verum.

XXXV. Item, et quanquam præmissa sufficere videantur ad fundandam eorumdem actorum intentionem, et consequendos fines suos hic postremo inscriptos ; quorum etiam omnium probatio et verificatio patebunt, tam per processus iniquos partium adversarum, quam per legitimas responsiones dictæ defunctæ, comparatione facta secundum veritatem, ac per testium omnium (1) majores informationes et clepositiones factas, et faciendas, si opus sit ; et rursum licet adversarum partium, citra omnem loquendo injuriam, dolus, iniquitas, fraus et odiosa ac perniciosa intentio similiter innotescant, suorumque processus, sententiarum et sequelarum manifesta nullitas, prævaricatio et falsitas : attamen, ad elucidationem præmissorunc circa dicti processus et exinde sententiarum, in quibus reorum fundatum est ædificium, nullitatem et iniquitatem, brevi verborum serie aliqua dicenda sunt, ut ita omnia quæ exinde secuta sunt, nulla, iniqua et invalida censeantur ; quoniam sic fuit et est verum.

XXXVI. Item, et cum injudiciis forma et materia, ordinata veritate, supponendæ sunt ; luce clarius statim manifestabitur, per ea quæ sequuntur, in primis quod ratione formæ, nullitatis vitio, saltem cassationis
judicio, subjacent processus et sententiæ memoratæ tales quales ; et deinde quod, ratione etiam materiæ, dolo, falsitale, prævaricatione et manifestæ iniquitatis macula dicti processus et sententiæ infecti sunt.
Et hoc fuit, et est verum.

XXXVII. Item, et quoniam forma est quæ dat esse rei, et quæ contra jus fuerint, deberent utique pro infectis haberi ; et non præstat impedimentum quod de jure non sortitur effectum regula juris (De re judicata, lib. VI.) : satis est rationi congruum, ut, in primis, ipsa deducatur dictorum processus et sententiarum nullitas et instabilitas, saltem futura cassatio, causis, mediis et rationibus quæ sequuntur ; quoniam sic fuit, et est verum.

XXXVIII. Item, et quia multipliciter processus, sententiæ et judicia hujusmodi nullitate inficiuntur, aut debite cassantur et retractantur ; de quibus per Henricum (2), post alios doctores (in cap. I. De sententia et re judicata), et per Hostiensem (in Summa, eod. tit. § « Qualis », ver. « Juxta »), et per Guillelmum (in Speculo, tit. De sententiarum prolatione, § « Juxta
ea »), et [in] caus. (3) xxxv, quæst. 9, § « In summa », et in capp. « Cum inter vos » De sententia et re judicata, et « Multis sum » : dicunt et proponunt ipsi actores hujusmodi sententias et processus, a dictis reis præsumptos adversus ipsam defunctam, nullitate infectos aut invalidos, ratione formæ, præcipue ex causis quæ sequuntur.
Et sic fuit, et est verum.

XXXIX. Item, et primo, quoniam ex jure vobis notissimo, nullum fere redditur judicium, ratione judicis incompetentis, ratione juridictionis ineptæ et ratione litigatorum (in cap. « At si clerici » De foro competenti ; Cod. Si a non competenti judice, I. fin.). Est autem ita quod Belvacensis episcopus non erat præfatæ Johannæ judex competens, neque sibi subdita erat ; ratione enim delicti aut domicilii, quisque sortitur forum ; ipsa autem in judictione dicti episcopi, neque domicilium fovebat, neque sibi imposita crimina ibi causabatur perpetrasse, sicut ex ipso processu constat. Quare, etc. Optime ad id faciunt cap. fin. De foro competenti, et 1. fin. ff. De accusationibus ; et 11. 1 et 9 Cod. ubi de crimine agitur, cum Summa. Et sic fuit, et est verum.

XL. Item, et veluti superius tactum est, ipse Belvacensis episcopus suspensionis, et dictus Inquisitoris vicarius excommunicationis censuris ligati, cum alter sine altero in materia prætensæ hæresis ad sententiam procedere non valebant, nihil validum decernere potuerunt, aut juridictionem exercere, nisi nulliter et de facto. Quod autem censuris eisdem essent innodati constat ; nam crimen hæresis falso imposuerant ipsi defunctæ innocenti, quæ id non commiserat, ut infra dicetur ; et ita ipsas illico incurrerant. De quibus in Clementina « Multorum », De hæreticis, libro VI.

XLI. Item, et quia per dictam Johannam recusatus est præfatus Belvacensis episcopus, tanquam incompetens, suspectus et inimicus suus capitalis, processus ipsi atque sententiæ præfatæ nullitate inficiuntur ipso jure, nec ultra debuit procedere, nisi nulliter ; et ita tenent Johannes Cardinalis archidiaconus et Johannes Andreæ in cap. « Legitima » De appellationibus, libro VI.; et præsertim, quoniam appellatio, recusatio et relatio parificantur, quoad suspendendum auctoritatem judicis et officium. Et ita quidquid exinde fecerit judex, nullum est ipso jure ; ut in can. « Multum stupeo » , caus. III, quæst. 6 ; et in cap. « Licet » De officio delegati ; et Summa. Et sic fuit, et est verum.

XLII. Item, et si ea, quæ per vim vel metum fiunt, viribus non subsistant, ut in cap. « Perlatum » De his quæ vi metusve causa, tit. XL, et per totum titulum ; quoniam veraciter per Anglicos, tunc processui assistentes, dicto prætenso Inquisitoris vicario metus terribilis comminatæ mortis, cadens in constantem virum, incussus est, nisi sententiaret, ut præfertur : clarum relinquitur processum et inde secuta, aut nulla ipso jure, aut saltem penitus fore adnullanda. Sacro enim canone exprimitur, quod injustum judicium et diffinitio injusta, regio metu vel jussu, a judicibus ordinata, non valeat (caus. xv. quæst. I). Omne quidem et quatuor modis humanum pervertitur judicium (caus. xi. quæst. 3, § « Quatuor modis »). Quare, etc. Et hoc fuit, et est verum.

XLIII. Item, et si jura velint per appellationem legitimam juridictionem suspendi ; curn ipsa defuncta ab ipsis judicibus appellaverit, suus processus est, cum sententiis inde secutis, nullitate infectus. Quod autem sufficienti expressione appellaverit ipsa Johanna, constat ; nam ex quo aliquis protectioni superioris, et maxime Papæ, se submittit, licet ex simplicitate, vel alia causa, verbum appellationis non exprimat : tamen pro legitima appellatione censetur, et exinde processus, contra talem sic appellantem factus, est nullus (in cap. « Ad audientiam » De appellationibus). Et hoc est indubitanter verum, præsertim cum præces serit gravamen, ex quo verisimiliter quis formidat amplius a judice gravari. Sic est autem in proposito, quia et ipsa defuncta, quæ jam judicem recusatum horrebat veluti capitalem hostem, petivit ad judicium Papæ remitti, et eidem sæpius se submisit. Hæc autem verba appellatoriis verbis aequipollent, etiamsi hoc verbum « Appello » non sit expressum, ut in allegato cap. « Ad audientiam » ; facto enim sine verbis appellatur, in cap. « Dilecti filii » De appellationibus, et Paulus, ab infesto præside ad Cæsarem appellavit, dicens « Ad tribunal Cæsaris sto. » (Act. xxxv. cap.)

XLIV. Item, et maxime, quoniam de rebus arduis et obscuris, puta revelationibus secretis et occultis, quas isti judices tractare voluerunt, et quæ nobis incognitæ æstimantur, et de quibus valde difficile est judicare, cum sint de majoribus, imo de maximis, omnis cognitio ac determinatio ad apostolicam Sedem pertinet et remitti debet ; cujusmodi fuit ipsa causa dictæ Johannæ. Nam, secundum canones, causæ arduæ ad apostolicam Sedem remittendæ sunt (caus.xv. quæst. I, can. « Frater noster » ; tit. De baptismo, cap. « Majores »), et quotiens fidei ratio ventilatur, omnes episcopi debent causam ad Sedem beati Petri, id est ad sui nominis et honoris auctoritatem et successorem referre (caus. xxiv, quæst. I, can. « Quotiens »). Et hoc fuit, et est verum.

XLV. Item, et aliunde dicti processus et sententiarum nullitas aut iniquitas præparanda manifeste, scilicet ratione vinculorum, duri carceris assignati et terribilis custodiæ dictæ defunctæ Johannæ ; quoniam, licet ætate juvenis valde, ut dictum est, carcer austerus, custodia capitalium sibi inimicorum, atroces injuriæ, delubria et terrores sibi assidue assistebant ; ita quod assereret plus velle mori, quam diutius vivere in tali horrore, aut ibi amplius permanere. Quæ cum, sexus fragilitate et ætatis teneritate pensatis,
sublevanda foret, et saltem ecclesiastico carceri mancipanda, probis mulieribus associanda : ad magnam sibi illatam injuriam et violentiam, reputandum est contra jurium sanctiones, quod ipsa in carcere profano, non laicorum aut reorum publicorum criminibus deputato, sed in forti manu hostium suorum reclusa est, contra lecta et notata in Authentica Ut nulli judicum liceat, § « Necessarium » ; unde sumpta est Authentica novo jure signata, super 1. « Quoniam in unum conclave », tit. De custodia et exhibitione reorum. Et non videtur silentio dignum, quod sui custodes et hostes armati sæpius in eam violenta manu, suæ virginitatis pudorem attentare nisi sunt. Et hoc fuit, et est verum.

XLVI. Item, et hujusmodi atroces injuriæ, carceres et terrores satis æquipollent, imo et æquiparantur quæstionibus et tormentis ; ita ut, eisdem perdurantibus, quidquam contra se confessata est ipsa Johanna, turbationi et tormentis adscribendum sit ; talis autem confessio nihil obest, ut legitur et notatur in cap. « Cum in contemplatione » De regulis juris, in antiquis. Et ita ipse processus cum sententiis memoratis ibidem fundatis, nullius sunt efficaciæ et vigoris. Jure enim cautum est quod verbo quæstionis, non solum tormenta intelligere debemus adhibita corpori, sed etiam alium dolorem, puta, famem, urgentias, inflictas detentis, donec objectum crimen confiterentur. Etiam intelligenda est per verbum quæstionis, illa quam malam mansionem appellamus, puta sordidus, teterrimus carcer (ff. De injuriis, 1. « Item apud Labeonem », § « Quæstionem »; et § « Quæstionis » ff. Ad Silanianum Senatusconsultum, 1. I). Quare, etc. Et hoc fuit, et est verum.

XLVII. Item, et alia ratione processus ille iniquus cum sequelis omnino dicendus est, quoniam eidem Johannæ tantæ juventutis, juris ignaræ, et in eis super quibus interrogata est, inexpertæ, denegatum est consilium, denegatus est per totum fere processum director et terminorum interpretator, quem sæpe petivit, licet et de fidei apicibus et arduis quæstionibus pulsaretur. Talis autem denegatio inhumana potius censenda est et justitiæ inimica. Imo, sicut ex ipso processu constat, si quis eam dirigere vellet, aut sibi quæsita exponere, minis et opprobriis afflictus, a caeterorum pellebatur consortio. Jura autem in contrarium militant (ff. Ad legem Juliam de adulteriis, 1. « Si postulaverit», § « Quæstioni »). Et si in civilibus adhibeatur advocatus, ratione majori et in criminalibus admitti debet ; nam et ubi de statu et vita personæ agitur, quoniam ibi raajus imminet periculum, cautius est agendum (Cod. De episcopali audientia, 1. « Addictos » et in cap. « Ubi majus » De electione, lib. VI). Et ad hoc bene facit Guillelmus in Speculo, tit. De depositionibus,
§ « Septimo videndum », ver. 17 ; et tit. De adversariis, § « Utriusque », ver. « Sed nunquam potest ». Et hoc fuit, et est verum.

XLVIII. Item, et ex alio capite, ipsa processus et sententiarum nullitas declaratur ; nempe et jure vobis notissimo, cautum est quod processus et sententiajudicialis, contra minores viginti quinque annis emanati indefensos, non valent ipso jure, nec provocare opus est (ff. De re judicata, 1. « Acta »), nec petenda est restitutio in integrum (Cod. Si adversus rem judicatam, 1. « Cura minores »). Sed hi processus et sententiæ contra dictam Johannam facti sunt contra minorem viginti quinque annis, indefensam, nec curatoris, neque advocati, neque consultoris, neque directoris suffragio confortatam, sed penitus indefensam et omni auxilio, præter se, destitutam. Igitur, etc. Et hoc fuit, et est verum.

XLIX. Item, et licet, beneficio juris, saltem in id ætati juvenili atque minori subveniatur, quod miseratio ætatis judicem ad moderationem et remissiorem poenam adducat, ut ff. De minoribus viginti quinque annis, I. « Auxilium », § « In delictis »; lice etiam delicta sint acriora, quanquam ipsis minoribus, in criminibus ex certo proposito commissis, non subveniatur in toto : attamen, in hac causa, eidem Johannæ minori, neque etiam ex certo proposito delinquenti, nulla impenditur miseratio, nulla moderatio impertitur, ut constat ex sententiarum rigore ; et ita, ex nimia severitate, judicium inficitur nullitate, aut saltem cassatione dignus est ipse processus, cum sequelis, etc. Quare, etc. Et hoc est verum.

p.236

LXIV. Item, et posito suppositive et non concesso, cum satis de contrario constet, quod tales apparitiones fuissent malorum spirituum, et quod illusa seu ex errore decepta foret dicta Johanna : adhuc tamen excusanda foret, quoniam et bonos spiritus esse credidit, apparentes in forma Angelorum lucis, et sanctum Michaelem et sanctas Katharinam et Margaretam putavit adorare et revereri ; unde iste error non est sibi periculosus, neque damnosus, nec exinde idolatra censenda est (caus. xxix, quæst. I, versiculo « Aliter ») ; et præsertim, quia in sua opinione non voluit tandem persistere pertinaci animo, imo judicio Ecclesiæ se submisit, ut infra dicetur. Textus autem notabilis in dicto versiculo Aliter habet : « Diabolus se nonnunquam
in Angelum lucis transformat ; nec est periculosus error, si tunc creditur esse bonus, cum bonum se simulat, etc. » Et videatur totus textus consequenter, usque ibi : « quam ille hæreticus se mentiebatur habere », quia multum facit ad propositum.
Et hoc fuit, et est verum.

LXV. Item, dictam Johannam onerare nituntur adversantes, exinde quod habitum virilem deferebat, prohibitum in can. « Si qua mulier », dist. xxx. et Deuteron. c. xxii. Quibus respondetur quod talem habitum portare valuit licite ipsa Johanna, pensatis circumstantiis per eam agendorum, propter causas et rationes quæ sequuntur.
Et hoc fuit, et est verum.

LXVI. Item, et prima ratio assignari potest, quoniam ex causa rationabili habitum sumpsit. Cum omni divina inspiratione nuntia esset, culpabilis non est ; quia ubi spiritus, ibi libertas (in cap. allegato « Licet » De regularibus, et cæteris juribus allegatis). Secundo, quoniam jura per adversantes allegata loquuntur non licere mulieri uti veste virili causa luxus aut libidinis, ut ibi doctores loquuntur ; Johanna autem hunc habitum cepit pro contraria causa, scilicet ad vitandum libidinem et virorum ad luxum provocationem, cum quibus conversari in exercitu opus erat. Plerumque enim mutatio habitus clericis permissus est, ut in cap. « Cierici ulterius » ultimo De vita et honestate clericorum. Imo et ipsa Johanna usa est veste virili ad virginitatem conservandam, et suæ pudicitiæ defensionem, quam Anglici aliquando violare attentarunt, sicut et per ejus confessiones, et legitimas probationes, constat et constare poterit latius. Itaque excusata est legitime ; absit enim ut ea quæ propter bonum facimus, nobis ad culpam imputentur (caus. xxiii, quæst. 5, can. « De occidendis »).
Et hoc fuit, et est verum.

LXVII. Item, et præsertim, quoniam ipsa Johanna sæpe obtulit vestes sumere muliebres, si in comitiva mulierum, honesto in carcere Ecclesiæ, aut alibi quam inter hostes, deponeretur. Imo et tandem solitas vestes muliebres resumpsit, obediens prætensorum judicum suasionibus, et eas ex necessitate dimisit, sibi sublatas dolo et fraude hostilibus, et ad violentiæ repulsionem, ut supra dictum est. Quare, etc.
Et sic fuit, et est verum.

LXVIII. Item, nec veritatem habet quod ipsa Johanna postposuerit missam audire ne vestes muliebres resumeret ; imo verum est quod instanter missam audire requisivit, et communiter sacramentum altaris [recipere]; et requisivit quod sibi daretur habitus foeminae, ad modum filiæ unius burgensis. Et si dicatur quod confessa est jurasse regi non deponere vestem virilem, contrarium præsumendum est. Per etiam jam dicta, si jurasset hoc, ab illa inspirationis lege habuisse, præsumendum est, quæ legi non subest, ut præfertur. Nec mirum si ipsa perplexa fuerit in opinione sibi data, quod vellet eligere aut non audire missam, aut habitum deferre virilem, cum et suæ revelationi, quam scivit aut putavit a Deo esse, derogare non voluit, et missam audire desideravit. Tandem tamen habitum muliebrem resumpsit, et ita [patet quod] aliquid non præsumpserit facere contra exhortata suorum prætensorum judicum, aut a jussionibus suis declinare.
Et sic fuit, et est verum.

LXIX. Item, et ex resumptione habitus, relapsa dici non meruit, cum et id ex dolo, malitia et violentia sibi illatis, facere necessitata sit, ad sui corporis
tuitionem et virginitatis conservationem, ut sæpe dictum est, et propter alias causas supra tactas. Quare, etc.
Et sic fuit, et est verum.

LXX. Item, et dictam Johannam iterum contendunt adversantes arguere, in hoc quod confessata dicitur recessisse a parentibus, absque paterna licentia, etc. Quibus ipsa respondit opportune quoniam ex divina jussione recessit obediendo, aut recessisse credidit bono zelo ; et Deo magis obediendum est quam hominibus. Igitur, etc. Et exinde etiam confessionem
fecit sacramentalem, petiit a parentibus veniam et obtinuit. Quare, etc. Et ita, quoniam se correxit, patet ex hoc reprehendi non posse (caus. xxiv, quæst. I, can. « Hæc est fides »).
Et hoc fuit, et est verum.

LXXI. Item, eidem Johannæ impingitur quod nomen Jhesus litteris suis, quibus mala fieri mandabat, inscribi faciebat, etc. Respondit etiam ipsa opportune in hoc nullum fecisse peccatum, cum esset bellum justum ; etiam id suus secretarius faciebat ; nec credebat id esse malum, quoniam et nomine Domini Jhesu genua cordis flectere debemus (in cap. « Decet domum » De immunitate Ecclesiæ, lib. VI.); et omnia fieri debent in nomine Domini (dist. XXIII, can. « In nomine Domini »). Quare, etc.
Et hoc fuit, et est verum.

LXXII. Item, et frivolum est eam reprehendisse quoniam de turri saltavit ex desperatione, tentans Deum, etc.; quoniam et ipsa valide respondit quod,
non desperatione mota aut alias inique saltavit, sed spe salvandi vitam suam et succurrendi oppressis, secundum consilium Gregorii (dist.xiii, can. « Nervi »). Imo et in ea id fuit signum maximæ caritatis, vitam ponere velle pro amicis ; et ita bene excusatur.
Et hoc fuit, et est verum.

LXXIII. Item, et rursum ipsam inculpant adversantes, quoniam mentita est Angelum portasse Regi illud pretiosum signum, cum genuflexione, etc. Responsio autem hæc est, quoniam, etsi non licet mentiri, licet tamen, fingendo seu caute respondendo, veritatem occultare loco et tempore. Sic Abraham locutus est coram Pharaone (in can. « Quæritur », § « Ecce », caus. xxii, quæst. 2). Cum igitur angelus sit nomen officii, et est idem quod Dei nuntius, juxta illud : « Ecce ego mitto angelum meum, etc. », loquendo de Johanne Baptista ; ideo et de seipsa Johanna potuit id dicere, quia angelus, scilicet ipsa Dei nuntia, portavit Regi coronam, id est palmam victoriæ, qua corona frueretur ; nec in hoc mentita est, sed caute locuta. Et si dixerit quod ille angelus erat sanctus Michael, hoc potuit ; quoniam et qui per alium facit,
per se ipsum facere videtur, et ipsa ex præcepto sancti Michaelis id fecit, et facere credidit. Quare, etc.
Et sic fuit, et est verum.

LXXIV. Item, et si Johanna dixerit se certam esse et firmiter tenere quod salvaretur, utique hoc potuit dicere, si ex integro sua dicta jungantur, videlicet « si servaverit quod promisit Deo, scilicet virginitatem corporis et animæ ». Quam animæ virginitatem ille servat, qui nullo modo peccat, ut in can, « Si enim inquit » De poenitentia, dist. II.
Et sic fuit, et est verum.

LXXV. Et similiter, si dixerit se scire futura, in quibus aliquando, ut dicunt adversantes, mentita est, non venit reprehendenda, si omnia ut prædixit non evenerint, puta de liberatione ejus a carceribus ; quoniam et potuit intelligi hæc liberatio de morte ejus ; imo et voces, quæ sibi prædixerant, tandem sibi dixerunt quod sustineret martyrium patienter, et quod salvaretur. Et ita verum dixit ipsa in omnibus. Etiam satis reperitur quod spiritum prophetiæ habentes non

p.248




Source : Texte original latin : "Procès de Jeanne d'Arc" - T.II - Jules Quicherat (1844), p.212 et suiv.
Traduction : Pierre Duparc.

Notes :
1 Dans les deux manuscrits se trouve ici le mot exceptio qui ne se rapporte à rien et le mot suivant suivant est écrit major. avec une abréviation à la fin.

2 Les manuscrits portent hen. Cest le canoniste Henricus Bohic, auteur du commentaire qui a pour titre Lecturæ decretalium.


3 On se rappellera que les abréviations caus. ou dist. (causa, distinctione), lorsqu'elles ne sont pas accompagnées d'un titre d'ouvrage, indiquent les citations du Décret. Celles des Décrétales sont désignées par l'abréviation cap. (capitulo).

 

Procès de réhabilitation

Présentation :

- Les sources
- L'enquête de 1450
- L'enquête de 1452

Procès :
- Plan du procès
- Sentence




Légal         Contacts
 
© 2006-2014 - SteJeannedArc.net
1412-2012
Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire