Accueil                                                         Admin
14 octobre 2019  

 Son histoire

par Henri Wallon

 Les sources

Procès condamnation

Procès en nullité...

Chroniques & textes

Lettres de J. d'Arc

 Compléments

Bibliographie

Librairie numérique

Dossiers

 Recherches

Mises à jour du site

Recherches

 

 ACCÈS CARTES

     Carte de France (1429)

     Carte Nord France (1429)

     Carte environs Domrémy

     Carte environs Orléans

     Carte siège d'Orléans

     Vues Orléans et pont

 

 Interactivité

Contact

Liens johanniques

Sauvez la Basilique


La sybilla francica

uel est ce clerc de Spire dont parlent à l'envi les histoires de Jeanne ?
  L'on ignore jusqu'à son nom. Il a fait un double travail sur l'héroïne; le premier doit être du mois de juin ou de juillet, puisque la fin du second est datée du 17 septembre 1429.
  Ce second rouleau, comme il l'appelle, rotulus, est soumis au vénérable seigneur et protecteur, maître Pierre Grembach, custode de l'église extra muros de Saint-Germain de Spire, vicaire-général de vénérable père en Dieu et seigneur Raban, évêque de la même ville.
  Sybilla Francica, la prophétesse française est le titre du double mémoire; c'est dire que l'auteur envisage surtout dans la Pucelle le don de prédire l'avenir et de pénétrer des secrets inconnus aux autres hommes. Il avoue que l'on ne trouvera pas dans son œuvre le parfum cicéronien et il n'a que trop raison. Le parfum n'existe ni dans le choix des mots, souvent impropres jusqu'à être inintelligibles, ni dans la construction de la phrase surchargée d'incises étrangères à l'idée principale, ni dans l'ensemble de la composition, vrai fatras où l'auteur accumule tout ce qu'il sait ou croit savoir, la Bible, l'astrologie, le droit canon, les lois civiles, l'histoire et les anecdotes personnelles.
  C'est une composition informe, telle qu'on en trouve dans tous les genres de littérature, même dans la scolastique. De tous les mémoires composés sur la merveilleuse jeune fille, c'est incontestablement le plus défectueux. Serait-ce pour cela qu'il est le plus souvent et parfois le seul cité ?

  Je n'entreprendrai pas l'analyse de ces incohérences accrues encore par les fautes des copistes, dit Quicherat. J'extrais du fouillis ce qui me parait offrir quelque intérêt.


 Commentaires sur ce mémoire du clerc de Spire

                                                         

                                                        SIBYLLA FRANCICA.
                DISSERTATIONS DUN CLERC ALLEMAND DU DIOCÈSE DE SPIRE.
                                             JUILLET — SEPTEMBRE 1429.

                                                                 ROTULUS I.

  Sacerdotes honore Deorum et Angelorum contemplatione recommendantur (ut in can. B. Gregorii caus. xi, q. 1, « Sacerdotibus »), quoniam quidem divina sapientia præditi, crebrisque Angelorum visionibus
confortantur. Unde norunt mysteria mirabilium Dei inlerpretari, dispositionem quoque humanarum rerum ex alta virtule revelare, quibus status labentis hujus sæculi vehitur et gubernatur. Profecto liquet, quæ Deus operatur mirifice in-terris, hæc ipsa manifesta voluit esse suis electis, quos in sortem suæ hæreditatis posuit, quibusque thesauros sapientiæ et scientiæ cæteris dispensanda commendavit.
  Exorto nuper rumore, aures audientium qui titillat, de quadam sibylla in regno Franciæ, quæ exorsa est prophetari, fama rutilante fulgida, bonæ odore opinionis omnium respersa, vita, moribus et conversatione spectabilis ; quam vulgus sanctitate dicit fulgere, doctam quoque ad bella, et præliorum eventuum præsciam : unde stupore admirans de insolito, a clero requirit fidem, quocumque sub colore, quidve de eodem sit sentiendum ; veluti mihi accidit quatuor diebus nondum elapsis, exercitu quodam Domini N. de obsidione civitatis N. (1) revertente et veniente, quæstionem talis modi impulsabat. Occulte autem patulo solutionem dedi, qua suspensos quærentium dereliqui animos. Attamen rotunda ora clausi quærentium, objecta materiarum tandem sub silentio transeuntes, ita quod quærendi strepitum peramplius nusquam suscitarunt.
  Revolvi denique in animo materiam stuporum hujuscemodi rei raræ et insolitæ ; quantum ex ingenii mei parvitate potui, ambiguum amputare curavi : unde quidem clerus solvere possit vulgo quærenti dubium ; sentiat et vulgus, quod sapientia et divinorum scientia clero sunt ab alto commissa ; et quæ Deus circa ista inferiora fieri excogitavit, per clerum revelari et interpretari voluit, qui novit sensum Domini ipso revelante, et consiliarius ejus fuit prædestinatus ante mundi constitutionem per Christum Jesum, qui est sacerdos in æternum ; in quo participamus naturæ divinitatis, et facti sumus hæredes regni coelorum ; qui omnia quæ audivit e patre, nota fecit ; quibus ad sacrificandum seipsum hostiam salutis in odorem suavitatis præcepit et constituit offerri in altaris sacramento, mysterium pacis et unitatis nostræ in mensa propositionis consecrando, ut De consecratione, dist. II, can. « Quia passus». Ast quia rudis sum et indoctus, arundinem meam ad simplicia deflexi, quatenus et idiota, qui non cognovit litteraturam, introire valeat potentias Domini, et ejus mirifica magnalia interpretari ; et prophetas in Israel esse, et germen eorum non deficere, donec qui sedet in throno nova fecerit omnia, scire valeat et non ignoret.

  Sibyllam esse in regno Franciæ non dubito. Nam apud Græcos omnis fæmina quæ divinam mentem interpretatur hominibus, sibylla vocatur, quod nomen ex officio, et non ex proprietate vocabuli est ; sicut propheta in marium sexu. Hieronymus, eximius doctorum, qui Græcam, Hebraicam, Chaldaicam, Ægyptiam et Latinam linguas novit, ut refert de ipso Augustinus, ac si in eis foret natus et nutritus, meminit se legisse decem sibyllas :
  I° Persicam de Persis natam, quæ et tempore Cyri regis Persarum primi, qui triginta annis regnavit, gubernacula autem regni suscepit anno a creatione mundi ter millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, de quo Regnorum multa tractat Historia, et filio ejus Cambyse, Dario, Xerxe ejusdem filio, qui laxavit captivitatem Judæorum juxta Hieremiæ vaticinium, cum quo hæc Sibylla Deorum propitiationem protestabatur in gentem Judaeorum. De quibus IV. Regum, in Esdra et Neemia revolvatis historias, quas brevitatis causa dimittam, isto duntaxat considerato, quod regnum Judæorum hæc Sibylla vaticinio demonstrabat recuperandum, veluti Sibylla nostra de domo Franciæ idem fertur prophetari.
  II° Libycam a Libya dictam, prope Cretam et Siciliam quæ sunt septentrionalia Africæ ; cujus præsagium de mira Verbi incarnati nativitate exstitil, depromens homines iliis temporibus naturæ Deorum communicari.
Ut quia Apostoli et hi, qui in primitiva Ecclesia fervebant caritate nimia, semper gladium exspectantes, mortuos suscitabant et triumphum bellorum prævidebant, ut in Legenda de SS. Simone et Juda Apostolis ; sic et nostra sibylla, in nobili regno Franciæ, prælia in salutem Francigenarum dicitur dirigere contra ipsius regni occupatores et invasores.
  III° Delphicam in templo Delphici Apollinis genitam, quæ ante Trojana bella vaticinata est, cujus plurimos versus operi suo Homerus Græcorum potissimus inseruit Poeta (ut in Inst. De jure naturali gentium, § 4) , sicut apud Latinos Virgilius dicitur. Ad nostrum propositum. Destructa Troja coepit plantari Roma, uti dicunt Orosius et Gilbertus (2) in suis chronicis. Pari modo, expulsis Anglicis, recuperabitur Parisius, et Francorum stabilietur regnum in manu Delphini, principis illustrissimi de domo Franciæ primogeniti.
  IV° Herophilam in Babylone natam, cujus carmina sunt inventa in Erythræa insula ; quæ celebrior et nobilior cæteris proclamatur, eo quod manifestissime de Christo scripsit, et regni Judæorum destructione ; quæ etiam fertur fuisse tempore Achaz et Ezechiæ Regum Juda, anno a mundi exordio ter millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio (de quibus IV. Regum capp. 17 et 18). Concors nostra sibylla de Delphino Francorum rege, multa re gesta partim, partim aliqua in futurum exspectanda, tanquam vates fidelissima in rerum eventibus significavit.
  V° Samiam ab insula dictam, de qua dicit Beda lib. De temporibus, cap. 33, quod longissimus ibidem dies habet æquinoctiales horas quatuordecim et tertias duas unius horæ ; et gnomi viginti unius pedum respondent umbræ quindecim pedum. Prognosticavit unum regem universæ terræ ; nostra vero sibylla, unum regem in regno Franciæ, sine Anglorum schismate.
  VI° Amalthæam, quæ novem libros obtulit Tarquinio Prisco, in quibus erant Romanorum decreta conscripta. Ipsa etiam Cumæa est dicta. de qua Virgilius :

          Ultima jam venit Cumcei carminis cetas

et rursus Lucanus, lib. V, fol. 3, post principium de Punico bello :

          Talis in Enboico vates Cumana recessu,
          Indignata suum multis servire furorem
          Gentibus, ex tanta fatorum strage superba ;


ubi lustrantur civilia et punica bella sacratissimi Pompeii, quem Mars progenitor Romuli dicavit urbi (3), qui et regna subjugavit. Ejus tamen sepulchrum adhuc cernitur in Sicilia, quæ Romanæ Ecclesiæ dignoscitur fore subjecta, ut in Clem. « Pastoralis » De sententia et re judicata ; et etiam lib. VI. cap. « Ad Apostolicæ», etc. Sic necesse est ut nostra sibylla Delphino in Regem Francorum coronato, dabit informationes et sana consilia, per quæ ipsum regnum conservabitur, gubernabitur et prosperabit. Expleto tempore sui vaticinii exibit regnum, et Deo serviet in humiliato spiritu. Celebrior namque erit ejus memoria in morte quam in vita.
  VII° Hellespontiacam in agro Trojano natam, quæ scribitur tempore Solonis fuisse, qui cum Dracone, ut dicit institutio Justiniana, primum jus Atheniensibus edidit civile ; et viginti quatuor litteris in canna mandavit uti in scribendo, anno post mundi creationem ter millesimo sexcentesimo decimo octavo ; quibus Aristoteles Nicomachi filius erat auditor Platonis, decimum et octavum annum agens suæ ætatis, tempore Assueri de semine Medorum occupantis regnum Chaldæorum, ut parlim refert historia Esther, quæ eo tempore fuit completa. Ad propositum nostrum. Sibylla Franciæ faciet parlamentum Parisius solemniter tractari et teneri pro justitia unicuique ministranda ; leges quoque Solonis in villa Parisius ardentius observari, et litteras tam divinarum quam rerum humanarum, doctrina et scientia venerabilium et egregiorum doctorum et magistrorum, publice atque continuanter edoceri et prædicari, etc.
  Longum et dispendiosum esset proprietates sibyllarum omnium nostræ sibyllæ applicare, de quibus, videlicet Phrygia, Tiburtina, et Albumæa, ad præsens supersedeo causa brevitatis et tædio laboris : quum utique ex jam positis potest quilibet sanse mentis intelligere quia nostra virguncula sibyllæ nomen convenienter sortitur. Et non immerito juxta statum hominum et temporum qualitates Deus varie ac diversimode sua miracula in mundo operatur per sexum debilem et muliebrem, atque occulta revelat, quatenus hoc intuitu principes et dorainatores terræ sentiant supra se divinam potentiam, in arcu et gladiis non sperando; sicuti in retroactis temporibus legitur actum de Debbora Judicum cap. V., Judith et Esther, ubi manu foeminea facta est victoria virtute divina. Nempe exinde Deus magis glorificatur, quam si in decem millium millibus populum suum libertati restituisset. Quanto enim persona infirmior, tanto contra fortiorem triumphus gloriosior.
  Efferor equidem ad Anglorum gentis ferocitatem, quæ in hasta, gladio et arcu docta est ad bella. Quippe regnum Franciæ subegit sibi sub tributo. Videat tamen quo jure id facere potuerit, quum alias rex Anglorum feudatarius investitus regis Francorum exstitit, ut De judiciis cap. « Novit » ; quales ergo fecerit hostendicias juxta constitutionem Friderici et Conradi inclitæ memoriæ (in lib. III. De Feudis, tit. In quibus vasallus tenetur domino), « Imperialem firmiter » ; item lib. III. De poenis violatoe pacis, ex constitutione supradictorum « Hac edictali », etc. Non ergo immerito uti alienigena expellitur, qui contra imperatorum sanctissimas leges dolo mercatur. Pia Gallorum Francia multos doctores profundissimos generavit in Dei Ecclesia. Ferox Anglia quam plurimos atrociter mulctavit, quos ad coeli misit palatia per sævissima supplicia. Quae enim proprium sanguinem non erubuit fundere (ut Ex. De homicidio) sicut dignum, alienum non negligit grassari. Hæc, inquam, ex terræ nascentibus dulciter alitur ; ista vero ex maritimis fluctibus fervore maris ad instar concussa, aliorum bonis utitur. Insulares maris, veluti Anglici, Britannici, Scoti et Thylenses, qui novissimi omnium, apud quos, ut refert Plinius, mare congelatum habetur, ferarum ferocitate exercitantur. Quare crudeliores sunt cæteris nationibus ad sæviendum non solum in hostes, verum etiam quandoque in propinquos et amicos ; qui, ut narrant Horatius et Juvenalis, brumali tempore noctes habent in longum continuatas sine die decem et octo dierum, sine diei vicissitudine. Nox utique a nocendo dicitur. Quare iste populus ad nocendum promptus, quem ad ignominiam confusionis Dominus in manu Puellae nostræ sibyllæ subito reduxit.
  Varro refert multas sibyllas, per quas salus regnis, pax terris, unitas patriæ restituta commemorantur. Nam in Rheni partibus Hildegardis (4), cujus vaticinia et sepultura in Pingwia (5) narrantur, de quibus incolæ terræ multorum usque hodie futurorum aspiciunt eventus. Insuper et Norweyæ regno Brigitta, spectabilis genere et prosapia, quæ obdormivit in Domino in crastino Mariafi Magdalenæ anno Domini M CCC LXXII (6), quanta fuerit sibylla et prophetissa, attestantur octo ipsius libri coelestium revelationum,
in quibus multifaria vidit de statu Ecclesiæ futuro, præsertim in quarto, ubi loquitur de glomeratione filorum, et de auro ductili in comparatione ad Urbanum VI. Verisimiliter in Epistola ad Gregorium XI. quam de Roma misit Avinionem, prælibata Brigitta de regno Sueciæ nata, in qua evidenter exponit de modo assumptionis beatæ ad regimen universalis Ecclesiæ, jucunditalem sui animi, cum quorumdam occultorum mysteriorum insertione ; quara nuper Bonifacius IX. catalogo Sanctorum aggregavit. Quæ quidem omnia et singula per eamdem [prænuntiata] aut jam præteriere, juxta prophetiæ præconium, aut secura fide exspectantur in futurum fienda sine formidine ad oppositum.
  Quæ autem tantarum rerum gestarum et stupendarum ratio et causæ nunquam consuetarum fieri, plus solet (7) admirari. Ab olim namque temporum Deus in prophetis prædicabatur mirabilis. Et hi quasi naturali jure videbantur auctoritatem habere prophetandi, quia propheta nascebatur de prophetæ lumbis, ut Osee de Beeri, et Johel de Phatuel, etc. semine processerunt, non tamen obstante, quod lumen prophetiæ excellentius sit lumine rationis naturalis. Spiritu enim divino tacti nunc movebantur ad apprehendendum, nunc ad loquendum, nunc aliquid faciendum, vel ad omnia tria simul, juxta boni magnitudinem quod per eos dare voluit Deus, aut mali poenam ultione temporali emendare præordinavit. Populus deinceps ita fastidiosus factus fuit in prophetarum annuntiatione, ita quod neque ad bonum profecit, nec a malo cessare curavit. Ac etiam hi quandoque in spiritu vehementi conturbati vindictam intulerunt, ut IV. Reg. cap. 4, de Elia et duobus quinquagenariis. Similiter de eodem, III. Reg. cap. 18. Eodem modo de Elisæo et pueris sibi illudentibus, quos numero quadraginta duos occiderunt duo ursi de saltu venientes, ut IV. Reg. cap. 2 circa fin. Et amplius quandoque commovebantur contra Dominum eos mittentem, in spiritu turbati, ut patet de filio viduæ Amati nomine, quem Elias suscitavit ; qui sedens sub hedera, prophetiam comminatoriam contra Assyrios Ninivitas non videns completam, irascebatur contra et adversus Dominum, ut Josue ult. cap.
  Nunc vero, tempore gratiæ, hujuscemodi dona Dominus Deus decrevit revelare in genus humanum per sexum muliebrem, qui mollis est, et compatiens, et super afflictos pia gestans viscera ; quatenus pietate admoniti, potius deflectamur in bonum, recedendo a malo, zelo caritatis ex pietate, quam verberibus castigationis ex timoris terrore. Nobile, inquam, hoc regnum Franciae ruinam passum est ex superfluitate vitæ et abundantia panis, propter unius mulieris speciem (8). Ut autem ordo reparationis ex merito respondeat prævaricationi ex delicto, per personam sexu fragilem, vita autem humilem et Deo devotam, expedit reparari per virginem, quod desertum fuerat per mulierem. Francia enim fastu tumoris, se potentia et armis extulit super omnia christianorum regna ; patrias convicinas ad pacem terruit, ut leo ; et quando fremuit, terras invasit et devastavit ; confidens nimium de sapientia aliorum consiliorum, uti Achitophel ; et divitiis, uti Baruch cap. 3, exaltando se ad sidera ; nunc vero prosti ata in terra, propria potentia et armorum fortitudine non valens resurgere. Ut ergo Deum timeat, et pacis satorem clarius agnoscat in omnibus viribus rationabilis creaturæ, relevare Deus disposuit quod ex se surgere non potuit, quum ad ima penitus corruit et declinavit.
  Sentio virgunculam in Francia sibyllam. Nam apprehensione instinctus, revelatione spiritus quoad visionem, consilii persuasione, et facti determinationem propria persona rebus agendis et actis fines imponit, ut dicit B. Thomas in Secunda secundæ, cap, LXXIII, q. 9, art. ult. Et deinceps ipsa adhuc semper fuit intenta et agitata prophetiæ spiritu prædestinationis, quam necesse est omnibus modis evenire. Sed quum inceperit visionem comminantis exponere prophetiæ, etsi poenitentia populi extunc, contra quem terrores divinos et ultiones justitiæ denuntiaverit, non sortietur effectum præoptatum et finem anhelatum (nam spiritus Domini perfectius corda prophetarum tangit, et mentes illuminat, ut IV. Reg. cap. 20) ; verisimile erit quod apud vulgum divinationis auctoritatem atque credulitatem non plene obtinebit, quanquam vera sit sibylla, sicut ejus vita et actus contestantur. Frequenter enim purgat et lustrat conscientiam per puram confessionem, et roborantur in virtute spiritus sapientiæ in Eucharistide perceptione, conversatione humilis, modesta, et bonis consentiens, rapinam pauperum valde detestatur, pupillorum orphanorumque depressionem. Quare honoris statum in Francia obtinet pro tanto tempore, quo visiones promissionis prophetiæ revelat. Gallicana autem natio calliditate floret. Plus enim æstiva est quam Allemannica. Hæc autem fortior, quia uberior sanguine ; ideo non metuit ex tanto vulnera, ut dicit Vegetius De re militari, lib. I. cap. 2. Idcirco violenti præsumptione moveor exasperando, quod, quum declinaverit modum prædestinationis prophetandi et promissionis, jugum Domini abjiciet, neque vocem prophetæ audiet, sibyllam in exsilium deportabit, et tandem cum gente Judæorum malum in die furoris Domini sibi thesaurizabit, ut patet ex canone Bibliæ in multis historiarum passibus.  Quo autem genere visionis innitatur prædicta sibylla, vulgus non cessat petere. Plus anno revoluto per quemdam Francigenam, ordinis Norbertinensis sive Præmonstratensium, Laudayam (9) venientem cum duobus equis veluti romipetam, fui partim edoctus.
  Nam et ipsa nocte astra coeli contemplatur, et sidera metitur. Puto tamen quod visus ejus plus sit contra septentrionem, et quod inde notavit sidera Coronae novem stellarum, tres ipsius splendidiores, puta regem Angliæ, duces Burgundiæ et Aurelianum, quem Delphinus suo habet sub imperio : Herculem stantem genuflectentem, in capite et utroque humero stellam splendidam habentem, ropulum (10) in dextera, pellem leonis in sinistra. Diligenter conspexit leonem de Anglia ropulo Herculis conterendum, et ipsius potentiam humiliandam ; Cassiopeam in tredecim suis stellis in sede quiescentem, quarum prima splendida in capite, dummodo filia regis Franciæ copulata exstitit matrimonialiter Heinrico regi Angliæ ; altera magna et splendida in umbilico sita, quoniam ex semine regis Angliæ genuit Heinricum, regem Angliæ, adhuc in puerili constitutum ætate, qui et dominus erit maris, postquam regna Daciæ, Sueciæ et Norweyæ leonibus Anglicis subjugaverit. Sed Andromedam, reginam Franciæ revelavit, quæ viginti stellarum sidere gloriatur : in capite quippe splendidam ; nam primogenitus Delphini rutilantior erit cæteris (11). Utraque denique manus Andromedæ plena justitia et veritate ; gressus ejus super Leonem et Draconem.
  Et hoc quoad primum genus visionis. Plura de eodem posuissemus, utpote de Bellerophonte, Helice et Phoenice, quæ et etiam sidera appellantur. Similiter et de astris, ut Orione, Boote et Hyade, quæ vernali tempore plus apparent, atque eorumdem significationes et ostensiones ; quæ prætermisi brevitatis causa, et tædii laboris, atque modici fructus. Equidem hæc res in labore constituitur, qui ut plurimum contemnitur. Stella dicitur a stando, quia fixa est orbi. Sidera stellis plurimis sunt facta, ut Hyades et Pleiades, per quæ anni tempora discernuntur. Unde Ovidius :

          Ut sumus in Ponto ter frigore constitit Ister,
          Quattuor aulumnos Pleias orta facit.


  Ponit poeta partem pro toto, vel autumnum pro anno, synecdochica locutione, etc. Astra sunt stellæ grandes, uti Orion, Bootes, Arcturus in præcordiis Boetis, et Arctophylax, qui et custos planetarum dicitur, etc.
  Ecce posui discretionem propter plus sapere de materia objecta. De militiis namque coeli pulchrum est loqui, quoniam sermo scintillat in auribus audientium ; sed labor egregius, nam divinus ; deorum enim particeps naturse astrologus reputatur. Nolo tamen hanc nostram sibyllam inter planetarios fore connumerandam, quos Ecclesia improbavit, ut caus. XXVI. qq. 2 et 3. per totum ; sed imaginario genere, semoto dubio, non excluditur : quando somno plerumque educta, aut voce de coelo prolapsa, aut accepta parabola, corporaliter videndo res et ipsarum varietates, ex quibus elicit quis futurus prælii aut belli erit eventus ; intuitu vero mentis, ita quod sæpe in ecstasi videtur posita per maximum, ut sic revelationibus suis veritatem ministrando. Nam non dubito quin quandoque, jejuno stomacho, per diem naturalem consideret ponderetque rerum exitus et optimos fines, solitariam sectans quandoque vitam, ne, quod dono divino quæritur, conversatione humana perdatur. Nam Parmenides philosophus in rupe Ægyptiaca quindecim annis sedit, ut sapientiæ naturalium rerum vacare posset, ab hominibus sequestratus.
  Adhuc vulgus vacillat admiratione suspensus, unde hoc accidat, quod sibylla nostra non prophetizet de aliis regnis aut terris, provinciis vel ducatibus, etc. Responsionem aures mulcentem leviler dabo. Studiosus inquisitor debet contemplari Magistrum Scholasticæ historiæ de correspondentia librorum Regum, capite decimo tertio, de Isaia propheta, nato de semine regio, qui captivitatem Babylonicam sub quatuor regibus prophetavit. Similiter Jeremias anno decimo tertio regni Josiæ exorsus est prophetare usque ad tertium annum Joachim regis Judææ, quo captivitas est facta. Ezechiel autem et Daniel sub quatuor regibus Chaldaeorum, Nabuchodonosor, Balthazar, Dario, Cyro. Hi quatuor majores propheta ? nihil amplius respiciebant, nisi solum reges Judoeorum, captivitatem et eorumdem liberationem. Modicum fuit eis cura de regnis Chaldaeorum, Assyriorum, Medorum et Persarum, etc. Tandem prophetæ duodecim minores solum super his, ad quæ missi fuerant, prophetabant. Quidam super regno Judææ, hoc est, duarum tribuum ; quidam super Chaldæorum regno ; quidam Medorum ; quidam Assyriorum, singuli sigillatim prophelabant, et non singuli ad singula. Ita et pari passu nostra sibylla solum respicit regnum nobile Franciæ, et non cætera. Audivi tamen relationem cujusdam, qui hoc ipsum fama intellexit ulteriori, sibyllam Franciæ testimonium fidele de quadam alia sibylla Romæ commorante, quam corporali visu nusquam est contemplata, evidenter dedisse, per quam Bohemiæ regnum foret recuperandum. Ecce res insolita ; quare admiratione digna. Quid autem placet, nisi ac si diceret pro regno Franciæ duntaxat se fore rnissam, sed pro alio regno aliam esse missuram ? Ut autem refert Magisterin historiis, Epiphanius, Cypri episcopus, in spiritu meruit prophetarum secreta scire, ut quia mundus carne et plenus fide. Non ergo mireris sibyllam Franciæ, aliam venturam pro altero regno nominare, locum habitationis et personæ dispositionem describere : nam virgo Domini est ; cogitat quæ placeant Deo. Ut sit casta mente, spiritu et corpore immaculata, intellectus utique propheticus lumine divino confortatus, transgreditur visionem corporalem et intellectualem naturalem. Visus enim corporalis stat ad superficiem visi corporis, et ultra non progreditur. Sed intellectus naturali cognitione constat ad illud quod ex sensibilibus potest cognosci, ut etiam ultra progrediatur. Eapropter non una et eadem visione omnes prophetæ videbant. Quidam enim denuntiarunt Judæorum futuram excæcationem ; quidam gentium illuminationem ; quidam Judæorum finalem conversionem. Quæ omnia brevi sermone Apostolus Ad Romanos XI cap. commemorat, dicens : « Cæcitas ex parte contigit in Israel », ecce primum ; « ut plenitudo gentium intraret » , ecce secundum ; « et ut omnis Israel salvus fieret », ecce tertium. Quod erit in consummatione sæculi, et circa finem mundi, quum fiet unum ovile, hoc est, unitas Ecclesiæ in se omnium nationum collecta sub unius fidei disciplina ; et unus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, quas per aspersionera sui sanguinis in vellenbus insignivit, quas ad fontes vitæ et pascua virentia perducet ; qui Deus et homo natus de Virgine, vivit et regnat in sæcula sæculorum, amen.

  Quamvis stylus Tullianicam non redolet eloquentiam, sed inculto sermone has veritates depinxi, et manus insuper arundine tædiosa, non tamen ex illo minus fructuosa. Qui granum paleatum ecorticaverit, ipsius dulcedinis foecunditatem medullitus inveniet. Fatidicorum et mathematicorum, qui in explorandis hominum genituris ad atomum usque pervenire contendunt, considerationes, necnon coelorum astrorumque influentias, et sermones de messe regis Francorum et pacis et guerræ, qui velit speculari lugubres noctes laborando, deveniet ad præmissorum omnium evidentem experientiam, quæ rerum rectrix est et magistra efficacissima. Sed quum sim Christicola, non est mihi de talibus ulla cura ; sed quæ dicta sunt, ad præsens sufficiant.

                                 Explicit rotulus primus de Sibylla Francica.

           


                                                            ROTULUS II.

  « Deus illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum » (ut De hæreticis, cap. « Cum ex injuncto ») ; et quæ dicta sunt in tenebris in lucem « producentur ; quoniam nihil opertum, quod non reveletur, et occultum quod non sciatur. » Ante omnia supplico attentius, ne mihi sitis summi exactores, sed sustinete modicum quid insipientiæ meæ ; supportate me in caritate. Quæ enira scribo, ecce coram Deo, qui conscientiæ mundæ est testis, quæ magisterium honorat et respublicas facit fore beatas (ut De consolatione philosophiæ, lib. I, prosa 4, post princip.), testor non esse ficta. Pergo solum inter tot veritatem inquirere, et in suspenso dubio semitam eligere tutiorem (ut De homicidio, cap. « Ad audientiam »), utpote de sibylla regni et dominii Franciæ, de qua nuper aliqua in rotulo persuasi, quem vestræ reverentiæ transmisi. Nunc autem quia contraria prioribus videor fabulari, ob id peto non maledici, tanquam qui terram duabus viis ingreditur, nominatur ex legis testimonio maledictus, ut De apostatis, cap. « Quidam. »
  Fabulando nuper consedi, nona die mensis septembris, cuidam doctori juris, de nocte, in quodam castro, circa focum in collatione. Qui et inter cætera retulit se noviter venisse per mare de regno Angliæ et proprio motu coepit de sibylla Franciæ famare, quodque apud plurimos ejus facta detestarentur, et non immerito. Nam revolvendo libros Testamentorum veteris et novi, nusquam legitur licere mulierem in habitu virili, et præsertim in armis militare. Quare argumentum sapientum esset contra eamdem, quia non bono spiritu ducta, talismodi attentaret et prosequeretur
: sed qui imo fortius, fide multorum, magicis artibus et diabolicis suggestionibus talismodi mira hinc inde operaretur, etc.
  Ad quæ respondi, licet insufficiens :
  — Contestor lege prohibitum (ut in Deuter. XXII. cap.) mulierem non decere habitum virilem deferre, nec vice versa, ne ritus gentilium consuetudinibus fidelium approbaretur. Nam mulieres gentiles, ut sacratas Martis ædes libamentis suis consecrarent, arma portabant et virorum induviis vestiebantur ; ac contra viri colo et fusis intendebant ob Veneris, deæ sacratæ amori, honorem. Nempe opera rei illicitæ, ut sic exhibita vitioque notata, prorsus est punienda ; tum quia cultus exterior conditioni personæ, secundum communem consuetudinem, competere debet. Attaraen, ut dicit B. Thomas in Summa, q. LXIX, art. 2 , sine peccato hoc potest fieri ex necessitatis causa, vel occasione occultandi ab hostibus, sive alterius rationabilis causæ. Unde merito leguntur persæpe mulieres habitus consuetos mutasse, ut Thamar in bivio, Genesis XXXVIII. capitulo.
  Respondit : — Sed non muliebrem.
  — Et amplius, sicut refert Beatus Hieronymus in libro Vitæ Patrum, de Fratre Marino, qui, negato sexu et habitu, religionem assumpsit mutato nomine foeminino in masculinum. Tum quia virgo fuit amica patri filia, qui intravit religionem ; ipsaque suspirans ad eamdem, negavit nomen Marina, insuperet sexum muliebrem, et dixit se Marinum fore masculum, etc. Et Beato Hieronymo valde stat Ecclesia tanquam veritatis assertori, ut refert Gelasius papa in dist. XLI. can. « Sancta Romana, » in quo etiam idem liber, videlicet Vitæ Patrum, ab Ecclesia approbatur septuaginta duorum episcoporum testimonio. Et si Deo placuit Marina virgo militans in habitu spirituali virili, quum tamen certa spiritualia intercipi non debeant ulla fraude neque dolo : quanto magis ista virgo sibylla in armis bellicis non offendit ; sed ad defendendum et præcavendura pro republica et communi bono poterit militare ?
  Et miror quod tam faraosa in prosperis actis et agendis, non probetur cujus sit spiritus ; et quod tam ardua et stupenda, examinari et probari negligantur ab Ecclesia. Equidem quum negligentia animam lædat, et noverca sit divinæ disciplinæ (ut in Auth. coll. VI. De quæstore § Hæc omnia), in culpa esset Ecclesia ista dissimulando si pertransiret, quum dissimulatio quandoque sit peccatum mortale. Quod tamen absit. Virgo enim sancta, immaculata, et sine ruga mater est Ecclesia, ut in Clem. De summa Trinitate et fide, etc. Quare moveor virginem sibyllam solum ex relatione boni odoris et famæ, quam plurimorum sermonibus didici, his scriptis excusare : salva tamen protestatione, quod, si facta ejus reprehenderentur a sacrosancta Romana Ecclesia, quæ Domino disponente aliarum est rectrix et magistra et omnium fidelium (ut De summa Trinitate, c. « Damnamus » § penultimo), aut quocumque habente auctoritatem ab eadem, qui hujuscemodi detestaretur veluti perniciosa et fidei catholicæ contraria, reprehendo et detestor omnia et singula, sicut præmittitur, per præfatam sibyllam facta, aut in futurum fienda quomodolibet, tanquam irrita et superstitiosa, ex his meis scriptis et mea propria manu. Nam etsi Angelus de coelo aliud mandatum, quam quod Ecclesia approbat ac statuit, mihi evangelizaret (Ad Galatas, cap. I. v. 8), ei non crederem. Scio enim quod et Satanas quandoque se transfert in Angelum lucis, ut et miseras dubitantium possit illaqueare animas ; et multarum habet scientiam rerum, ut patet ex sententiis Isidori, II. libro Sententiarum, dist. 8, dicentis : « Triplici acumine spiritus malignus vigere dignoscitur ; subtilitate naturæ, quia licet lapsus gratia, non tamen spoliatus natura ; experientia, quæ rerum effectrix est magistra (ut De electione, c. « Quid sit ecclesiis » libro VI), quæ et indoctos sapientes constituere « consuevit ; et permissione divina, ut in beato Job, Antonio, etc. Unde ad illudendum laqueos ponit occultos, ut seducere possit, imo etiam electos quandoque ponit in errorem. »
  Videtur tamen mihi quod hæc sibylla præstigiis spiritus maligni non impellitur ; alioquin poenas legales nequaquam effugeret, ut C. De maleficis, 1. « Nullus, » 1. «Nemo, » 1. « Culpa. » Gladio enim ferienda foret aut igne cremanda (in Inst. De publicis judiciis, § « Eadem lege »); ubi secundum Accursium, Azonem, et Bulgarum per legem Corneliam de sicariis, venefici, qui mala medicamenta publice vendiderunt, ita quod veneno veluti gladio homo exstinguebatur, qui assysini appellantur (ut De homicidio, c. « Pro humani, » libro VI), per quod non solum mors corporum, verum etiam animarum periculum procreatur ; et susurri, hoc est incantatores, et cæteri odiosis artibus insistentes, pari passuambulant ad poenarum mulctationem.
Sed quinimo de meritis, exigentibus sanctionibus legum, si noxia deprehenderetur, letaliter plecteretur, quanquam canones mitius poenam quadraginta dierum infligunt pro poenitentia, ut De sortilegiis, c. « In tabulis, » etc.
  Volo tamen aliqua præmittere argumenta ad artes diabolicas cognoscendas, unde tandem præsumptio de sibylla possit eo efficacius haberi ; primo tantum præsupposito tractatulo de superstitionibus venerabilis magistri Nicolai Jayr, doctoris sacræ paginæ almæ Universitatis Heidelbergensis, cujus fama et vita multimodis laudum titulis glorificatur, ipsiusque scripta ab Ecclesia merito approbata sunt, quum ab ejus unitate ex fidei integritate non videtur fecisse digressionem. Ast etiam quia idem libellus communis est in hac patria, et notus sicut suus auctor, idcirco eum pertranseo, et in eo contexta in veritate præsuppono, volens aliqua obsecundare quæ in eodem posita non invenio.
  Solinus libro secundo De mirabilibus mundi dicit : « Nascentium prima vox vagitus ; lætitiæ enim vox « in quadragesimum diem differtur, solutis et purgatis matris doloribus. Solus autem Zoroastres eadem hora, qua natus, legitur risisse. » Nec hoc bonum signum indicatione futurorum : Ipse enim fuit primus magicæ artis inventor ; nempe iconias, id est, imagines, invenit, quibus hæc ars inniti consideratur.
  Restat tamen iconicis similitudinibus astrologiam et nigromantiam, facultates superstitiosas, miscere ; sed dispari quandoque cultu. Cujuslibet enim artis iconia vim suam retinet operativam. Præterea commentator recitat super Centilogio Ptolemæi (qui, ut tradunt Regnorum Historiæ, vir mirabilis exstitit in mathematicis ; plus enim astronomiæ addidit, quam ante se scriptum invenit. Hic fuit advocatus Alexandriæ, et cum instrumentis astronomicis observavit astra tempore Pii Antonini imperatoris, qui et inter divos relatus fuit, et ut Romulus a Romanis colebatur. Gener namque fuit Adriani tyranni, qui quartam Ecclesiæ fecit persecutionem. Fuit, inquam, in Rhodis insula, ubi navalia commercia olim tractabantur : unde lex Rhodiana sumpsit exordium, ut De consecratione dist. III, can. « Rhodiæ leges, » et ff. De lege Rhodia de jactu, 1. « Si laborante, » § « Si conservatis, » etc. Statura namque moderatus, colore albus, fortis irae, pauci cibi, redolentem habens anhelitum, et indumenta nitida ; composuitque multos libros, Almagestum, Perspectivam et Centilogium, etc , et vixit octoginta octo annis. Proverbia sua ista feruntur : « Inter homines altior exsistit, qui non curat in cujus manu sit mundus. » Item : « Ultimæ hominis promissiones cani sunt, etc. ») quod vidit quemdam, qui sculpsit figuram scorpionis luna exsistente in scorpionis signo, et quisquis postea impressionem illius habebat, sive incensu, sive cera, a morsu scorpionis curabat.
  Narrat ad instar magister Robertus Holkot, Anglicus, quomodo suis temporibus, quidam fuit in Londoniis, habens imaginem aurei leonis secundum certas constellationes fabricatam. Quo mediante curabantur, qui febre quartana laborabant. Haec ille quæstione quinquagesima secunda, circa librum Sapientiæ Salomonis. Cujus pone rationem. « Nam, » ut dicit Experimentator post divisionem triplicis generis leonis, « leo siccissimus est animalium, et omnium quadrupedum adeps ipsius calidior est, et febribus quartanis conquassatur. » Quare figura leonis sub influentia tredecim stellarum, signum leonis describentium, videtur remedium præstare contra febres leoninas, id est, quartanas. Nam scorpio in theriaca morsum scorpionis sanat, ut testatur Philosophus in libro De pomo, dicens : « Tantum valet logica philosopho, quantum scorpio in theriaca, qui solum prodest percussis a scorpionibus, et non sanis ; sic solum contra sophistas valet logica, et non veritatem nude inquirentes. »
  Ecce istæ figuræ efficativas habuerunt operationes, testibus egregiis magistris præmemoratis. Quum tamen illustrata ratio persuadet, imagines artificiales nullam posse consequi veritatem ab arte, nec ullam habere a corporibus coelestibus, nisi si quam haberent ratione naturæ et substantialis formæ. Nam figura, quam res imprimit, non causat principium alterandi.
  Quare patet quod tales figuræ, utpote scorpionis et leonis, per occulta pacta ratione quorumdam characterum ipsis impressorum a dæmonibus inventa, ipsisque dæmoniis, ut sic fuerunt, consecrata. Nam solum in hoc iconiæ astrologicæ et nigromanticæ videntur differre, quod hæc occultis pactis, illæ vero publicis expressæ, invocando dæmonum virtutem, a suis artificibus conficiuntur et fabricantur. Mathematici autem iconiis, sive similitudinibus figurarum illi arti congruentibus, quandoque utuntur. Sed hæc quoddam divinitatis in se videntur habere oraculum ; quod apertissime patet per dominum Albertum Magnum in suis Præstigiis. Illas etiam fatetur Beatus Augustinus IV. libro Confessionum fabricasse, dicens : « Illos planetarios, quos mathematicos vocant, consulere non desistebam. » Et idem caus. XXVI, quæstione secunda, can. « Illos planetarios. »
  Rursus distincta est astrologia ab astronomia. Nam, teste Hugone in Didascalico, lib.II, c. 11, « Astronomia de lege et habitudine astrorum in eorum motibus, sitibus, orbium dispositionibus, et eorum quantitatibus et proportionibus, demonstrativis processibus investigat; » ex quibus futuras eclipses, conjunctiones, et alias stellarum prædicationes prædicit. Et hæc est una de septem liberalibus, quæ intellectum humanum elevat ad considerationem excellentissimi operis Dei, quod est mira fabrica et aula coelorum nobilium. Sed astrologia astrorum et partium coeli conditiones et habitudines observat, et eas considerat tanquam causas et signa futurorum eventuum. Et illa partim est naturalis, partim superstitiosa. Naturalis est in complexionibus elementorum et aliorum corporum, quæ secundum superiorum contemperantiam variantur in sanitate, ægritudine ; tempestate, serenitate ; fertilitate et sterilitate. Superstitiosa vero in his eventibus, quæ libero arbitrio subjacent, quam, ut testatur Hugo ubi supra, mathematici tractant ; qui in explorandis hominum genituris ad atomum usque pervenire contendunt, dum zodiacum circulum in duodecim signa, singula signa in partes triginta, partes iterum singulas in puncta duodecim, puncta singula in momenta quadraginta, momenta in ostenta sexaginta disiribuunt, ut considerata diligentius partitione stellarum fatum ejus, qui nascitur, quasi absque errore deprehendant, ut dicit dominus Beda, libro De temporibus, cap. III, etc. Ecce quantum laborem et quam frequens exercitium vanitas ista exquirit.
  Sunt etiam mathematici, qui materiam a sua quantitate et cæteris accidentibus abstractam considerant : quos Boethius intelligentes appellat ; qui res sub globo lunari beatiori et primori intellectu speculando cognoscunt, quod magnam luminis claritatem intellectus requirit, etc. Verumtamen Beatus Augustinus astrologiam reprobat V. libro De civitate Dei, cap. primo usque ad octavum ; item secundo De doctrina christiana, ubi dicit : « Motus siderum certus ; sed ex qua motione mores nascentium et eventus velle prædicere, magnus error et magna est dementia ; etc. » Sententialiter etiam dicit de astronomia : « Quamvis siderum demonstratio superstitionem per se non contineat; tamen quia familiaris est perniciosissimo errori magorum, eapropter commodius honestiusque contemnitur a christianis, quam addiscitur. » Etiam detestatur eam propheta Isaias, cap. XLVII, vv. 11 et 13, ubi loquitur de Babyloniis et Chaldæis, apud quos viguit astrorum consideratio : « Veniet » inquit « superte repente miseria quam nescies. Stent et salvent te augures coeli, qui comtemplabantur et sidera et inenses supputabant. » Item Apostolus ad Galatas, cap. IV. v. 9, dicit : « Quomodo convertimini iterum ad infirma egenaque elementa, quibus denuo servire vultis. Dies observatis, et menses, et tempora, et « annos. Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. » Quamvis secundum B. Hieronymum et Glossam ordinariam super eodem passu, ista littera de cæremoniis judaizantium accipitur, non tamen inconvenienter, secundum magistrum Heinricum de Hassia, de astrologicis nude ad litteram intelligi poterit.
  Est autem sciendum, ubi posui imago, figura, vel similitudo, semper nude intelligite iconiam, qui terminus iconia proprius est hujus artis ; sed propter magis intelligere, addidi concomitantem, ut est figura, imago, aut similitudo, etc. Talibus enim iconiis virgo sibylla Franciæ non auditur intendere, neque aliqua fama unquam ipsam resperserat veluti de hujusmodi suspectam et notandam. Caeterum autem nigromantia verisimiliter fabricat imagines, quas idola vocamus. Sunt autem nigromantia, pyromantia, hydromantia, geomantia, spatulomantia (12), etc., per dæmones inventæ, quibus ab olim corda gentilium vanitati dedita, a cultu unius veri Dei prohibebantur impediti. Et illse artes, secundum Beatum Augustinum, hominibus per dæmones inspirantur ex quadam familiaritate, qua falluntur cum ipsis conversantur, permissione divina, propter multiplicia suorum peccatorum genera. Nam quædam quæ revelantur hominibus per dæmones, continent expressam dæmonum invocationem, sicut patet de modo includendi spiritum malignum, ubi requiritur certum pactum et promissio, quandoque sub chirographo, quandoque in proprio sanguine, quandoque in fidei renuntiatione et nominis Jesu Christi detestatione, etc. Nam fabricato idolo, si quis velit præscire aliquos futuros effectus, necesse habet offerre holocaustum, adjuncta adoratione verbis ignotis. Sunt enim talia verba ita truncata, quod neque Hebraica, Græca, Chaldaica, Arabica, Syriaca, eorum virtutem possit interpretari. Sed videtur mihi quod istæ precationes, sub obscurorum verborum tenore, astutia dæmonis sint collecta ex diversis linguis in unum, quatenus cultor idoli non intelligat mysteria et vim talismodi verborum. Holocausto autem et adoratione completis, illusor fallax et pater mendacii suam exhibet præsentiam. O quantum obtulit holocaustum Gilbertus (13), qui præceptor Ottonis imperatoris et Roberti regis Franciæ (qui sequentias Sancti Spiritus, et aliam Veni Sancte Spiritus edidit, illuminatusque rex et doctus exstitit), sex quoque principiorum, quibus dialectici quondara ulebantur, auctor fuit ! Quippe idem ambiit diversos honores. Primo namque tenuit cathedram Remensis Ecclesiæ ; tandem translatus ad Ravennas ; ultimo factus papa, Sylvester in obedientia sua nominatus. Primitus tamen quum esset monachus Floriacensis coenobii, cui præsidebat abbas Joachim, ut De summa Trinitate, cap. « Damnamus », apostata factus, homagium propter honoris ambitum diabolo fecit, seque ei tradidit. Demum tamen membris incisis, jumento truncus corporis impositus, ad Sanctum Johannem in Lateranum Romæ est allatus, et ibidem sepultus (14).
  Quasi ad instar narratur de domino Alberto, cognomento Rygmirsdorff, episcopo ecclesiæ Halberstadensis, qui magnus fuit sophista (quod relucet in suis sophismatibus, quæ apud scholasticos in Universitatibus Rostodbzensi (15), Oxoniensi, Erfordensi et Lipsiensi, ut plurimum frequentantur). Idem dum esset in castro suo Grueningin (16), per distantiam magni milliarii a civitate Halberstadensi sito, lempore litis et guerræ iliustrium ducum Brunswigcensium (17), habuit spiritum inclusum, quem consuluit, cuique holocaustum et adorationem exhibuit. Qui respondit consulenti : « Domine, sis securus ; inimici tui subjicientur ; » et eadem nocte, sopore gravato, castrum prædictum captum per duces fuit et exustum.
  Ecce illusor fallax et expressa dæmonis invocatio cum mendosa deceptione. Quandoque tamen non fallenter, sed veraciter dat responsa juxta rei ordinem et seriem eventuum, sicut accidit venerabili domino Johanni Theutonico, utriusque juris doctori, quem dominus Gaspar Galdrini in suis scriptis allegavit, in tractatu De decimis, etc.; qui erat præpositus ecclesiæ Lateranum Romæ est allatus, et ibidem sepultus (14).
  Quasi ad instar narratur de domino Alberto, cognomento Rygmirsdorff, episcopo ecclesiæ Halberstadensis, qui magnus fuit sophista (quod relucet in suis sophismatibus, quæ apud scholasticos in Universitatibus Rostodbzensi (15), Oxoniensi, Erfordensi et Lipsiensi, ut plurimum frequentantur). Idem dum esset in castro suo Grueningin (16), per distantiam magni milliarii a civitate Halberstadensi sito, lempore litis et guerræ iliustrium ducum Brunswigcensium (17), habuit spiritum inclusum, quem consuluit, cuique holocaustum et adorationem exhibuit. Qui respondit consulenti : « Domine, sis securus ; inimici tui subjicientur ; » et eadem nocte, sopore gravato, castrum prædictum captum per duces fuit et exustum.
  Ecce illusor fallax et expressa dæmonis invocatio cum mendosa deceptione. Quandoque tamen non fallenter, sed veraciter dat responsa juxta rei ordinem et seriem eventuum, sicut accidit venerabili domino Johanni Theutonico, utriusque juris doctori, quem dominus Gaspar Galdrini in suis scriptis allegavit, in tractatu De decimis, etc.; qui erat præpositus ecclesiæ majoris Halberstadensis, fervensque hujus disciplinæ discipulus. Semel in nocte sacra Natalis Domini legit lectiones nocturni officii in Coloniensi, Magdeburgensi et Halberstadensi ecclesiis ; auctoritate magicæ artis fretus, quasi spirituali motu, idem gelidus senex peragrando subtiliter per aera, in trium horarum spatio, tribus locis prælibatis a se invicem remote distantibus, personalem corporalemque sui exhibuit præsentiam. Habuit et spiritum inclusum, quem exorcismo compulit ad responsa.
  Accidit quoque, dum exorcismi præceptis contra spiritum inclusum insisteret, et sacerdotem cum nola et Eucharistiæ sacramento domum suam audiret præterire, juxta honorariam constitutionem De celebratione missæ, c. « Sane », flecteret genua reverenter se inclinando sacramento. Umbraculum vero in vase vitreo idem cernebatur facere. Et quia incautus sacerdos unam partem duntaxat in pixide habuit, quam integram infirmo communicavit, eoque revertente idolatrare populum induxit et permisit : audiente nolam domino Johanne, genua curvavit. Subridendo spiritus dixit: « Domus est vacua, et hospes exivit. » Transiens præpositus pixidem respexit in qua portabatur sacramentum, et eam vacuam reperiit. Ecce veritatem responsis suis dedit. Idem quoque dominus Johannes Theulonicus mirificus magicæ artis fuit operator. Ædificavit quidem quoddam tonitru velum (18) de maximis sectis quadratis lapidibus sub terra, in quo et ego fui, teste prima veritate ; ubi exercitiis artis prædictæ diligenter vacabat, et multas experientias in rerum eventibus explorabat et demonstrabat desuper his.
  Quandoque etiam decipiuntur in arte magica studentes, non quidem ab illis dæmonibus, quos colunt et invocant ; sed ab eorum principibus, qui sunt aliis potentiores. Unde dum quidam Allemannus peregrinaretur ad Sanctum-Jacobum, ut venerat ad regnum Navarræ, quemdam nigromanticum obviam habuit, qui dixit peregrino : « Video te esse in mortis periculo ; sed si vis mihi mercedem rependere, salvabo « vitam tuam. » Allemannus spopondit. Ducit igitur nigromanticus peregrinum in quamdam villam, et in camera præparavit sibi balneum, et dum esset in aqua balnei, collocavit ante eum speculura delectabile, quo magici uti solent, et quæsivit ab eo quid videret. Respondit peregrinus : « Video in domo mea uxorem meara, et virum cum ea. » Tunc nigromanticus quamdam imaginem formaverat de cera virginea, et iterum dixit peregrino : « Quid vides in speculo ? » Respondit : « Video quemdam clericum stare arcu extento et sagitta immissa, ut sagittet imaginem tuam ceream. » Tunc nigromanticus ait exponendo ei factum : « Imago » inquit « cerea, imago tua est. Uxor autem tua et clericus ipsius amasiator, in hoc conveniunt quod te occidant ; quia si imaginem illam poterit clericus sagittare, mortuus es. Custodi ergo teipsum et quando incipit trahere arcum, immerge teipsum totum sub aqua balnei, in qua stas. Hoc fac trina vice, quia pluries non potest sagittare. » Quo facto erexit se peregrinus de aqua, et iterum speculum respiciens, vidit quomodo uxor cum ancilla clericum illum mortuum subitanea morte in quodam sepelierunt stabulo. Solvit igitur Allemannus nigromantico mercedem, et peregrinatione peracta domum rediens, quæ in speculo viderat, opere completa perspexit. Unde patet quod nigromanticus ille Navarræ habuit dæmonem superiorem ad illum quem habuit clericus domi cum uxore peregrini. Et sic ille clericus fuit deceptus non quidem a suo dæmone, sed a superiori, ut patet.
  Non puto silentio prætereundum quod multi simplices illuduntur magicis artibus, dæmoniorum suggestionibus auctoritatem nequaquam adscribentes, propterea quod mysteria pactorum et ipsorum occultas causalitates non intelligunt, sed quandoque credunt fortuito, aliquando naturali progressu, hujuscemodi evenire. Sicut id quod refert Palladius De agricultura, lib. I, ubi agens de columbis dicit : « Columbaa non pereunt, nec locum deserunt, si per omnes fenestras aliquid de strangulati hominis ligno aut vinculo suspendatur. » Omnia talia spectant ad quædam pacta antiquitus inter homines et dæmones constituta, et multa alia quæ communibus usibus a vetulis mulieribus frequentantur, sicut sunt medicationes (19), quas faciunt cum pepulis et sputo infirmi caput dolentis, ex septem pedum longitudine, ad recuperanda perdita (20) : veluti qui cholicam patiuntur passionem, quæ a vetulis mulier prægnans dicitur, et turriones, pustulas aut ulcera pulmonis patientes. Nam cum longitudine crucifixi nituntur curare, proferenfes verba, quorum significata diabolo bene sunt nota ; et maledictiones, quas habent, pro beredictionibus, in remedium amaroris alvei sive vecordiæ passionis ; et exorcismos quibus compellunt amarones (21) de mane redire, et ignem petere ante solis ortum ; atque incautationes, quibus intentæ quandoque sterilitatem, quandoque foecunditatem, aut impotentiam coeundi (ut caus. XXXIII, q. 1, can. « Si per sortiarias »), procurant deprecationibus et immolationibus atque exorcismis luminaribus incensis in laudem idoli, quod ignoto colunt nomine, credentes nomen Dei ; sed tamen verius repræsentat nomen diaboli. Spiritus enim malignus, ut in multis liquet sacræ Scripturæ passibus, valde affectat latriam, servitutem, et creatoris honorem. Idcirco quum adoratur, et hoc ex intentione et confidentia magi, facit quandoque res insolitas et mirabiles ; veluti longam hic habemus interserere historiam, quæ non est fabula, sed res gesta, cui et ego personaliter interfui in territorio Moyssnensi (22), effluxis circiter viginti annis, quomodo spiritus malignus supplevit officium obstetricis, et infante nato, in aliam domum deportavit eumdem, matrem ipsius custodiendo et præcavendo ab infamia. Expost matre revocante homagium per poenitentiam, ipsam obsedit. Tandem liberata, seriem rei cunctis exposuit de adoratione, immolatione, holocaustis et pactis, alterutrum inter eos initis. Unde ex evidentia facti argumentum captatur, quomodo et quare spiritus nequam deceptiones et fallacias subornat plurimas ; quanquam genus humanum peccatis obstinatum, insidias hostium minime percipit latitantes.
  Omne enim superstitiosum, ut dicit Beatus Augustinus lib. II. De doctrina christiana, faciens ad colendum, aut ad consultationes, vel ad pacta tacita sive expressa cum dæmonibus ipsis placitata et foederata, contra veræ religionis unius Dei fideique cultum, est ab Ecclesia eliminandum. Præsertim volumina magicarum artium, et ligaturæ morborum, quas medicorum disciplina condemnat, sive in precationibus, sive in vocibus, sive etiam iu figuris, quas characteres vocant ; prout refert Magister historiarum, de correspondentia Evangeliorum, quomodo in præsentia incliti Vespasiani, dum esset in obsidione civitatis Hierusalem, quidam Judæus per exorcismos a Salomone confectos, ejecit dæmonia, præsertim appo nendo naribus obsessi cujusdam herbæ radicem, quam vetulæ mulieres appellant herbam Sancti Johannis. Qui ideo fuerit peccans, placet scire. Respondeo : constat Salomonem idolatram quandoque fuisse ; unde possibile est suos exorcismos per dæmones fuisse ordinatos, et ideo sunt illiciti. Nam figuris vel characteribus nulla virius a stellis vel planetis polest imprimi, ut prædixi, quum non sint res distinctæ a rebus figuratis. Si autem ipsis imprimitur virtus propter figuram seu characterem aut verborum auctoritatem, ut hic, hoc non est nisi per dæmonum pacta instituta antiquitus. Grandi nempe pacto spiritus malus Salomonem ad idolatrandum inflexit. Nam sicut « rex justus erigit terram » Proverbiorum cap. XXIX et omnem populum sibi subjectum dirigit in viam Domini quia « cor sancti regis est inscrutabile alto-
« rum consiliorum » Proverbiorum cap. XV, ita rex iniquus omnem facit populum in lege Dei delinquere, etc.
  Qui autem pythones habent, precationibus arte magica student. Ars enim pythonica est primum in suscitatione mortui, ut det responsa, aut diabolus in ejus specie, ut est I. Regum, cap. XXVIII. Saul consuluit Dominum, qui nec per sacerdotes, neque prophetas, neque somnia ei respondit. Accessit pythonissam precationibus et pactis cum ea voluntarie initis. Annuens apparuit diabolus in Samuelis specie, et statim misit se adorare (quod Samuel non fecisset), dicens : « Cras mecum eris; » et consequenter exitum belli et verum prophetavit, quia futura contingentia permittitur prædicere quandoque, ordinatione divina, nobis occulta. Porro, ex eo quod Saul non dignus fuit responsionem habere ab aliquo prophetarum vivente, tanto minus prodigialiter ab aliquo prophetarum mortuo, præsertim tanti eximii prophetarum omnium Samuelis a Domino postulati, responsa meruisset. Plenius tamen volens scire pythonicam divinationem errori magicæ artis subjectam et pariter condemnatam, prudens lector recurrat ad Epistolarum B. Augustini epist. II, ad Felicianum, invenietque materiam copiosam, quam brevitatis causa pertranseo. Similiter in caus. XXVI, q. 5, can. « Nec mirum», ubi etiam de virgis magorum in Ægypto, etc.
  Vidi et audivi in montibus Styriæ et Carinthiæ mulieres habentes pythones. Et prope oppidum Pruenecke, Brixinensis dioecesis, fuit quædam vetula precationibus et holocaustis diabolicis diligenter intendens, quæ serenitatis tempore, sole circa tropicum cancri cursum suum inflectente, tempestatem sævissimam cum fulgoribus et coruscationibus et grandine non modica, per spatia certorum agrorum suscitavit, volens se vindicare de suis adversariis. Tandem vero deprehensa propriaque confessione devicta, ignibus viva est addita. Quod puto factum nondum revolutis duodecim annis. Plures obsessos et a spiritu maligno fatigatos vidi in istis patriis. Pessimus enim populus harum terrarum curiosis superstitionibus ut plurimum delectatur. Clerus competenter doctus non prohibet populum, sed dissimulat.
  Circa divinationem multa sunt consideranda. Nam quidam divinant in pythone mortuo, ut jam prædixi ; quidam in vivente, ut arrepticii, qui tantum norunt temporum qualitates variabiles, solo lumine solis considerato : nam Python Apollo, secundum lsidorum, dicitur fuisse auctor divinandi ; quidam in igne, uti pyromantici ; quidam in ære, ut aeromantici ; quidam in aqua, ut hydromantici ; quidam in visceribus animalium immolatorum, ut aruspices ; quidam circa situs et motus siderum, ut genethliaci, natalium dierum considerationes observantes ; quidam circa garritus avium, ut augures, de quibus in poetis multa ; quidam circa verba hominum præter intentionem prolata, quæ retorquent ad aliquid futurum, quod prænoscere exinde putant. Et hi dicuntur ominatores, ut refert Maximus Valerius, dicens : « Ominum observatio aliquo contactu religionis est innexa, quoniam non fortuito motu, sed divina providentia constare creditur; » ut, Romanis deliberantibus utrum ad alium locum migrarent, forte eo tempore centurio quidam clamabat : « Signifer statue signum, hic optime manebimus. » Quam vocem auditam pro omine acceperunt, transeundi consilium relaxantes. Quidam autem ex manuum inspectione, ut chiromantici ; quidam ex spatulis animalium, certis figuris inde apparentibus, qui spatulomantici dicuntur ; quidam ex astris, ut astrologi ; quidam ex somniis.
  Sed somniorum duplex est causa : interior, et est hæc duplex : una quidem essentialis, in quantum scilicet ; ea intervenit hominis fantasiæ in dormiendo, quæ ejus cogitatio et affectio fuerit immorata vigilando. Et lalis causa somniorum est causa futurorum eventuum ; unde hujusmodi somnia per accidens se habent ad futuros eventus. Si quandoque simul concurrant, erit casuale. Quanquam causa intrinseca somniorum est causa corporalis ; nam ex interiori dispositione corporis, formatur aliquis motus in fantasia, conveniens tali dispositioni : sicut homini, in quo abundant frigidi humores, occurret in somnis quod sit in aqua vel nive. Similiter cholera nimia abundante in corpore, somnia patitur homo de incendiis ; ut narrat dominus Albertus, quoddam habuisse somnium, picem ardentem fuisse in ventrem suum. Cansa fuit, quia in co dominabatur cholera nigra. Exsurgens de somno, emisit choleram nigram in magna quantitate, etc.
  Et propter hoc dicunt medici esse intendendum somniis, ad cognoscendum dispositiones interiores.
  Causa vero exterior somniorum similiter est duplex : corporalis, in quantum imaginatio dormientis immutatur vel ab aere contingente vel ex impressione corporis coelestis, ut sic dormienti aliquæ fantasiæ appareant conformes coelestium dispositioni. Spiritualis autem causa est, quandoque quidem a Deo, qui ministerio Angelorum aliqua hominibus revelat in somniis, secundum illud Numerorum XII : « Si quis inter vos fuerit propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad ipsum ; » quandoque etiam a diabolo propter pacta tacita vel expressa, inita vel inienda,ut Matth. cap. XXVII, de uxore Pilati.
  Determinavit tamen Philosophus, tria genera hominum frequenter habere somnia significativa. Primi vesani, id est, idiotæ, qui non sunt solliciti circa terrena, nec circa seipsos, et ideo bene sentiunt motus extraneos corporum coelestium, sicut quædam aves et bestiæ præsentiunt pluviam et hujusmodi. Secundi melancholici, qui sunt imaginativi, et coramuniter artium inventores. Naturaliter enim frigidi sunt et sicci : ideo fit naturaliter fortior impressio simulacrorum, quum utique cerebrum eorum naturaliter sit album et clarum ; quare in luce delectantur et claritate, et odiunt nigredinem et obscuritatem. Novellarum subtilitatum expertissimi sunt auctores, ut patet de Ptolemæo, ubi supra. Tertii suut amantes. Unde poeta Miletus :
                    Scepe venit mendax sub fratris imagine somnus,
                    ludit et eludit gaudia falsa ferens :
                    Mentitur fratris amplexus, oscula, visus,
                    Postremo Veneris dulce figurat, opus.


  Non enim amor quiescit, qui medullas cordium transverberavit. In absentia amati contemplatur, in præsentia jucundatur. Nunc ludit carminibus Fescennalibus verba balbutientium more tenellorum puerorum, secretorum proferens mysteria. Unde Ovidius De remedio amoris :

                    Artibus innumeris mens oppugnatur amantum,
                    Ut lapis æquoreis undique pulsus aquis.


  Nunc titubantium gurgite implicata effundit verba. Unde Naso in libris Tristium :

                    Sæpe valedico; rursus sum multa locutus,
                    Et quasi discedens oscula multa dedi, etc.


  Et si placuerit, colligam in unum aptatis temporibus occultam artem poetarum amandi. Pariformiter potestis judicium accipere de inimicitia, quum oppositorum eadem persæpe sit disciplina.
  Attamen ex quo paulisper species magicæ artis et divinationum tetigi, nolens nimis expositorie singula interpretari : tum quia nullus poterit consequi fructus, ac etiam, si vestra ex negligentia aut inadvertentia præsens rotulus veniret ad manus idiotcarum, possent aliqui attentare minus sufficienter ; unde consequi posset periculum corporum et animarum, sicut accidit Erfordiæ non multis retroactis annis. Quidam erant congregati in una bursa (24), volentes probare unam experientiam in nigromantia, quam ipsi vocarunt experimentum, luminibus de cera factis virginea incensis et consecratis. Adoratione facta, dum debebant offerre holocaustum, rite non obtulerunt. Quare eorum duo reperti fuerunt de mane mortui ; et tertius incurvatus manibus et pedibus et capite per unam sedem, juxta illius patriæ consuetudinem, quadrupedem, anxie tribulatus, et illa nocte factus calvus, ac si esset senex septuaginta annorum, quum vix esset triginta ; quem vidi et novi, qui et voto se obligavit promoveri velle ad sacerdotium. Idem vocatus Johannes Lapicida, bonus organista factus fuit, cappellanus domini Episcopi Merseburgensis.
  Taceo tamen ad præsens de pluribus, dispiciendo de paucioribus ; volens quippe unum addere ad præmissa de arte notoria, quæ est de scientia acquirenda, quod fieri solet cum magna abstinentia, jejunio et labore. Et hujusmodi insectatores accipiunt argumentum a tribus pueris et Daniele, qui adeo meruerunt disciplinam, et in omni libro sapientiam, et futurorum notitiam. Hi itaque certis characteribus utuntur, et jejunia observant ab Ecclesia prohibita, videlicet dominicis diebus, ut De consecratione, dist. III, cc. « Placuit » et « Jejunium » et dist. xxx, c. « Si quis presbyter ». Nec non orationibus collectis ex diversorum idiomatum linguagiis, quas nemo peritus intelligere potest ; sed præsumitur quod sint pactionariæ cum spiritu nequam, qui lales excæcat in eorum malitiis, propter fervens desiderium, quod habent ad talem artem, sic quod non videant veritatis viam, ut dicit Psalmista : « Supercecidit ignis inanis concupiscentiæ, et non viderunt solem. » Quos detestatur B. Augustinus (ut in caus. XXII, q. 2, c. « Qui sine Salvatore ») anathemate æternæ damnationis, et dicit esse magicarum artium errorem. Non enim cogitant donum scientiæ, donum fore Spiritus sancti, quod uni datur, alteri negatur (ut I. ad Cor. cap. XXII « Divisiones gratiarum, etc.»); quod Dominus Deus sua ineffabili liberalitate Salomoni concessit, (ut III. Regum, cap. III, et II. Paralip. cap. IV, etc ) ; et discipulis suis concedendum spopondit (Lucce cap. XXI : « Ego dabo vobis os et sapientiam, etc. »). Illi expedit servire, qui aeternam habet dare sapientiam ; qui, quando, cui, et quantum dare debet, novit juxta capacitatem, officium coramissum fideliter exsequendum ad reipublicæ utilitatem communem mutuamque caritatis participationem, etc.
  Novi quemdam licentiatum sacræ paginæ, qui harum artium non modicam habuit notitiam. Revolutis quasi septem annis, venit cum promotionibus regalibus ad dominum ducem Fridericum domus Austriæ (qui in sacro concilio Constantiensi nitebatur Dominum Balthazarem de Cossa, in obedientia sua dictum Johannera XXIII, ad Italiam deportare ; et burdam, quam ei fecerat illustrissimus rex Sigismundus, sufficienter in eo arguebat); et preces habuit pro episcopatu Tridentino. Magnos fecit sumptus et largas expensas ; retardatus denique et neglectus in promotione, propter ducis Ernesti Austriæ mortem intercepta. Species, inquam, Priami relucebat in eo ; miræ eloquentiæ, cunctisque curialibus amabilis. Qui lætior cunctis diebus, una noctium post festum S. Martini, prout didici ab hospite suo, jucundius ivit ad lectum. De mane inventus fuit mortuus, ita quod nulla mortis vulnera aliquatenus relucerent. Hic reliquit post se unum codicem semper serrula ferrea clausum ; et ut enchiridion æstimabat, quia nemini ipsum confidebat ; cujus clavem juxta femoralia sua invenerunt. Aperto codice, diversæ, figuræ, characteres, iconiæ et idola apparuerunt scriptae. Legentes non intellexerunt. Vocatus per dominum Ulricum, extunc cancellarium ducis Friderici Austriæ prænominati, pronunc episcopum Brixinensem, veni, codicem revolvi, et in præsentia domini Ducis interpretabar unam iconiam. Ultimo idem dux voluit ut procederem ad praxim, promittens mihi mercedem copiosam. Sed ego me excusavi, quanto melius potui. Persuasi sibi denique de quodam Goliardo Moreller dicto. Nam in istis ego essem insufficiens, etc. Ita quod nudo argumento rationis comprehendi, prælibatum licenciatum magum fuisse magnum et divinatorem. Dixi quoque ad præfatum Ulricum cancellarium, ex eo quod isle jucundius ivit ad lectum, et quia forte vino incalescebat, oblitus fuit de sacrificio vespertino offerendo. Quo neglecto, spiritus malus sibi vivum tulit sacrificium, puta animam divinantis, quia « omnis divinator » ut dicit lex sacrificiorum, « est acceptabilis diabolo. »
  Nunc autem communi fama, quæ virtutum honorumque nutrix est officiosa, et dulcis laudis alumna, ut refert Virgilius in Æneide :

                    Fama, malum quo non aliud velocius ullum
                    Mobilitate viget, viresque acquirit eundo ;


et iterum in eadem :

                    Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus
                    Omnibus est vitce ; sed famam extendere factis, etc.


  ista virguneula in regno Franciæ laudatur ab omnibus in professione fidei catholicæ, et in cærimoniis invenitur suffulta ; sacramenta ecclesiastica valde veneratur ; vita laudabili conversatur ; religiosa in actis et agendis ; in nomine Sanctæ Trinitatis cuncta opera quantumcumque grandia aggreditur, et ad finem perducit optatum ; firmans pacem, pauperum tollens inopiam, justitiam sectando diligit ; nihil vanitatum mundi neque pomparum aut divitiarum exquirit. Nam si superstitiosis intenderet, sua conversatio manifestaret, quum iconias, idola, aut figuras, etc., fabricaret, et holocausta diabolo offerret, et precationibus ipsum adoraret, nisi occasione inspectionis, sicut retuli in primo rotulo, aut quia arrepticia ; tum quia puerilis est in conversatione cum pueris, quos maxime solet adamare, reprehensibilis nominari posset. Nam levitas in omni opere divino est evitanda, et morum gravitas permaxime ponderanda, Salvatoris exemplo, Scriptura referente. Puto tamen, salva ampliori informatione, quod res per eam acta, sit ordinatione divina. Intra terminum, Domino auxiliante, Delphino regni promisit restitutionem, ipsumque viginti annis regnaturum. Sed de ipsius coronatione nihil certum auditur. Sed cunctis patet, quod Remensis archiepiscopus, Francorum habet inungere regem oleo de ampulla S. Remigii, quæ usque hodie dicitur clausa in ecclesia Remensi prælibata. Quilibet enim regum christianorum ab aliquo certo episcopo munus consecrationis et inunctionis percipit, ut Ex. De sacra unctione cap. « Cum venisset », causam ponit Hostiensis. Nam Hungarorum, secundus post regem Franciæ, a Strigoniensi archiepiscopo ; Polonorum a Cracoviensi ; Bohemorum a Pragensi, etc., inunguntur. Sed Romanorum rex triplici corona honoratur. Prima in Aquisgrano, Leodiensis diæcesis, per archiepiscopum Coloniensem, argentea, quatenus nileat eloquentia, divina sapientia, et puritatis claritate. Secunda ferrea, per archiepiscopum Mediolanensem, quatenus sit malleus fortis contra hæreticas pravitates, insaniam hostium Dei Ecclesiæ conterendo, sicuti ferro cuncta metalla domantur et fabricantur. Tertia aurea, de manu Summi Pontificis in ecclesia Piscatoris, apostolorum principis, ubi fulgor auri designat libertatem ecclesiasticam, quam sincera tueri tenetur fide, juxta formam juramenti, quod ante coronationem facere debet Ecclesiæ et præstare (ut in Clem, De jurejurando, cap, « Romani principis » ) . In ultima coronatione accipit sacrationis et unctionis munus. Potest tamen Romanus pontifex committere cardinalibus aut episcopis, qui etiam extra Romanam urbem regem Romanorum habent inungere et consecrare, ex certis rationibus et legitimis causis occurrentibus. Credo tamen quod illustris Sigismundus, Romanorum rex, ultimas duas coronationes cum suis insigniis nondum sit adeptus ; sed de prima claret omnibus. Ultimo sibylla regni Franciæ prophetavit : « Expletis viginti annis in regno Franciæ Delphinus dormiet cum patribus suis. Regnaturus erit post eum filius primogenitus, jam sex annorum puer, qui ampliori gloria, honore, potentiaque regali regnabit, quam aliquis regum Francorum a tempore Caroli Magni » (in quo translatum fuit sacrum Imperium a Græcis ad Latinos, electione directa in Germanos, juxta annum Domini DCCC, ut in Gl. Ex. De electione, c. « Venerabilem »). Habet, inquam, sibylla spiritum prophetandi bonum, ut quia de bono regimine reipublicæ, pace et concordia, et temporum jucunditate ; quæ omnia in generibus, Ecclesiæ et rationi sunt bona. Quare arguitur spiritum bonum habere in Deo. Stupore, inquam, majori divina miracula admiratione digna nominantur, quando hujusmodi absconduntur a sapientibus et prudentibus, et revelantur parvulis. Velut præteritis sexdecim annis, in omnem terram sonus exivit de quadam virgine in Brabantia, cui nomen Ludewigis, quæ mira sanctitate fulgebat, et magnalia prodigia per eam Dominus operabatur, prout extunc fui edoctus relatione illorum, qui eam viderunt, et signa ejus narraverunt ; nam mulierem fortem quis inveniet procul de ultimis finibus partium terræ ? Nempe a solis ortu et occasu, ab aquilone et meridie, nomen Domini in istis duabus puellulis admirabile prædicatur in fortitudine virtutis divinæ, quæ humiles exaltat et deponit superbos, ut sciamus quod non multos nobiles et potentes, sapientes et divites hujus mundi elegerit Dominus, sed quæ infirma sunt, ut fortia confundat ; qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

                Finitus est rotulus iste anno MCCCCXXIX. decima septima mensis septembris, indictione Romana argentea VII.

  Hunc secundum rotulum, venerabilis domine et fautor gratiose, domine Magister Petre de Grumbach (25), custos ecclesiæ S. Germani extra muros Spirenses, reverendissimi in Christo patris Domini nostri Rabani, Spirensis Ecclesiæ episcopi, vicarie generalis, sub confidentia optima sine cujuscumque mali arbitrio (sed vestra missiva hoc ipsum a me extorsit), transmittere curavi ; committens ad consultandum, ruminandum, corrigendum, et dijudicandum an liceat pluribus communicare, quod non omnibus possit prodesse. Scintillula puerilis meæ rationis vestram mandatariam auctoritatem investivit insigniis deæ Vestæ, ad ea exsequendum, quæ styli officio dignoscuntur subarata. Opellam hanc puto in templum Vestæ obtulisse. Placet sacratæ deæ ut pagella litterulis gaudeat carminatis (26). Sin autem arundine acutiori quasi vomere (27) opus erit, de materia altiori, patulo clavo scientiæ, alte fixo, subjecta disserere videtur (28), ut scilicet (29) ad quatuor partes rotæ Fortunæ extendam victoriam bellorum, et recuperationem regni Francorum ex eisdem designandam. Facultas Vestæ ab Horatio II. Epistolarum ad Florum Julium, recommendatur. Et non immerito ; quum imperium non deceat stare sine ratione, quæ auctoritatem plantat, regna roborat et respublicas auget :

                    Romaæ nutriri mihi contigit, atque doceri, etc.
                    Et versentur adhuc intra penetralia Vestæ
                    Obscurata diu. Populus bonus eruet, atque
                    Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, etc.


  Eodem referente in epistola ad Cæsarem Quum tot sustineas, etc, :

                    Scepe vigil calamum, cartas, et scrinia posco.
                    Scribimus indocti doctique poemata passim.


  Excuset simplicitas, ubi regnat litterarum paupertas ; captet benignitas, quod offert pura veritas : inter utrumque caritas germinabit.

                                                         

Traduction partielle et commentaires d'Ayroles :

  Il n'est bruit, dit l'auteur, que de la prophétesse de France ; tous louent sa vie, le peuple la regarde comme une sainte ; habile à la guerre, elle prédit l'avenir. On interroge les prêtres, on est dans la stupeur. Le clerc, pour satisfaire aux obligations que lui impose son titre d'ecclésiastique, veut donner au public une réponse qu'il a récemment faite en particulier. Oui certes, il y a en France une prophétesse, ou, comme il dit, une sibylle. Sibyllam esse in regno Francico non dubito.

   Saint Jérôme compte dix sibylles. 1° La sibylle de Perse. Elle annonçait aux juifs captifs le rétablissement de leur royaume, la prophétesse de France fait la même prédiction pour la maison de France. 2° La sibylle de Libye. Elle a fait d'admirables prédictions sur la naissance du Verbe Incarné, et prophétisé que dès lors les hommes entreraient en participation de la nature des dieux. Ce qui a été vérifié dans les apôtres. Au noble royaume de France, notre prophétesse conduit les armées pour délivrer les Français des envahisseurs qui occupent leur pays. 3° La sibylle de Delphes. Elle prophétisait avant la destruction de Troie, dont la ruine devait être suivie de la fondation de Rome. Ainsi les Anglais expulsés, Paris sera recouvré et le royaume des Francs consolidé entre les mains du Dauphin. 4° La sibylle d'Erythrée, la plus fameuse de toutes. Elle a prophétisé en termes très clairs et le règne du Christ et la destruction de la nation juive ; notre prophétesse a annoncé en termes très clairs bien des événements concernant le Dauphin, roi des Francs, événements les uns déjà vérifiés et accomplis, les autres réservés à l'avenir. 5° La sibylle de Samos a prédit qu'il n'y aurait qu'un roi sur la terre ; la nôtre, qu'il n'y en aura qu'un en France, sans intervention d'Anglais. 6° La sibylle de Cumes, si fameuse dans Virgile et dans Lucain. Elle offre à Tarquin neuf livres, dans lesquels se trouvait la législation des Romains. Celle de France, une fois le Dauphin couronné roi, lui donnera les conseils les plus sages pour la conservation, le gouvernement et la prospérité du royaume. Sa mission terminée, elle sortira du royaume, servira Dieu dans l'humilité et son nom aura plus d'éclat encore dans la mort que dans la vie : prédiction du clerc allemand que l'événement devait vérifier, quoique bien autrement qu'il ne l'annonce. Il continue : 7° La sibylle d'Hellespont qui inspira Solon, législateur d'Athènes, et inventa ou compléta les vingt-quatre lettres de l'alphabet. Notre sibylle fera siéger le parlement à Paris. Là, justice sera rendue à chacun; les lois seront plus fidèlement observées ; de vénérables docteurs y enseigneront les lettres divines et humaines.

  Pour abréger, dit-il, l'auteur ne parlera pas des autres sibylles. Chacun voit combien le nom de prophétesse (sibyllæ nomen) convient à notre petite vierge (Virguncula, Viergette).
  Dieu, qui opère diversement dans le monde, aime à choisir le sexe faible pour lui faire ses révélations, afin que les puissants comprennent qu'un bras plus puissant est étendu au-dessus de leur tête. Le clerc allemand est pour la France contre l'Angleterre. Il est indigné de la morgue des Anglais, de l'injustice de leur domination sur la France dont, dit-il, le droit les constitue les vassaux.
  « La nation française est pieuse, elle a donné le jour à de nombreux docteurs très profonds; la nation anglaise est barbare; elle a massacré beaucoup d'hommes saints, même de ceux qui lui appartenaient. Quoi d'étonnant qu'elle meurtrisse des étrangers, quand elle n'épargne pas ses propres enfants. »
  L'auteur cite encore comme exemple du don de prophétie concédé aux femmes sainte Hildegarde, sainte Brigitte.

  Ayant ainsi établi que la présence d'une prophétesse en France n'offre rien d'inouï, il en vient à l'objet des prophéties de la Pucelle. Dans l'Ancien Testament, les prophètes étaient surtout des hommes ; le plus souvent il étaient suscités pour faire entendre des menaces. Dans le nouveau, ce sont principalement des femmes; c'est que les prophéties sont principalement pour consoler, et les femmes, sexe naturellement compatissant, sont plus propres à en être l'organe.
  Le noble royaume de France en est venu à la ruine par la surabondance des choses nécessaires à la vie, par les querelles qu'y a suscitées la beauté d'une femme (Isabeau de Bavière). Pour qu'il y ait correspondance entre l'ordre de la chute et celui de la restauration, c'est une vierge, mais d'une vie humble, toute dévouée à Dieu, qui le relève. La France enorgueillie de sa force, de sa richesse, de sa sagesse, a été jetée si bas, qu'elle ne peut pas se relever d'elle-même. Dieu la relève visiblement pour qu'elle soit plus sage à l'avenir, et qu'elle révère celui qui veut que la paix règne parmi ses créatures raisonnables.
  Oui, la petite vierge française est prophétesse. Elle en a tous les caractères. Ici notre auteur rappelle une distinction familière aux théologiens, mais beaucoup moins aux lecteurs ordinaires, distinction qui reviendra dans les autres mémoires et qu'il faut brièvement expliquer.
  Les théologiens distinguent la prophétie qu'ils nomment de prédestination, et celle qu'ils nomment de commination. La première est absolue, et se réalisera certainement; la seconde est conditionnelle; elle signifie que si les causes actuellement en action ne changent pas, tel événement arrivera certainement. Quand le prophète Michée annonçait que le Messie naîtrait à Bethléem, quand Isaïe prédisait qu'il naîtrait d'une vierge, ils faisaient des prophéties de prédestination ; lorsque Jonas annonçait à Ninive que dans quarante jours elle serait détruite, c'était une prophétie de commination; il voulait dire que les iniquités dont elle était chargée étaient telles que, si la pénitence ne les détruisait pas, Ninive serait renversée dans quarante jours. La pénitence détourna le fléau. Isaïe fit une prédiction semblable à Ezéchias, quand il lui dit qu'il allait mourir de la maladie qui le clouait sur son lit ; il faisait une prophétie de commination. Le saint roi pria d'une manière si touchante, que le même prophète lui annonça de la part de Dieu que sa vie était prolongée de quinze ans.
  Au lieu d'une menace, on peut, enseignent les théologiens, supposer une promesse que Dieu fait, en exigeant certaines conditions à remplir de la part de ceux qui doivent en bénéficier. Si la condition n'est pas remplie, le bien prophétisé ne sera pas accordé.
  D'après le clerc de Spire, Jeanne faisait des prophéties de prédestination et de commination. Gerson, on l'a vu, supposait la même chose, sans employer ces termes scientifiques. Tant qu'elle ne fait que des prophéties de prédestination, enseigne le clerc allemand, les Français l'écoutent et la suivent; mais, continue-t-il, j'ai une violente présomption que lorsque ce sera le temps des prophéties de commination, la prophétesse, quoique divinement envoyée, ainsi que l'atteste sa vie, la prophétesse perdra de son autorité. Elle ne sera plus écoutée, elle sera, je crains fort, bannie et exilée, et la France comme la nation juive amassera contre elle un trésor de colère.
  Tout n'est pas faux dans cette conjecture du théologien d'outre-Rhin, et la véritable histoire de la libératrice atteste qu'elle s'est moralement réalisée.
  Par quelle voie la prophétesse française obtient-elle ces révélations ? Ici l'extravagant écrivain nous rapporte une anecdote, dont on ne trouve de trace que dans son factum ; mais que plusieurs libres-penseurs donnent sur son autorité, comme chose avérée. La Pucelle, dit-il, lit ses prophéties dans les astres, non pas, — c'est lui qui parle, — qu'il faille la ranger parmi les astrologues condamnés par l'Église ; mais en observant les constellations durant le calme des nuits, un instinct divin, ou même une voix extérieure, lui fait voir dans les phénomènes célestes l'expression des mystères qu'elle doit révéler.
  Il prétend qu'il y a plus d'un an, un religieux Prémontré, français, qu'il a rencontré dans un lieu qu'il nomme Loudaya (Laon ou Lauda dans le grand-duché de Bade), lui a raconté qu'elle aimait la nuit à contempler le ciel. Récit qui porte sa réfutation avec lui-même. La Pucelle, en 1429, n'était sur la scène que depuis cinq mois ; elle était inconnue au mois de juillet 1428; les religieux ne s'occupaient pas d'elle, moins encore que Baudricourt qui l'avait traitée de folle, alors qu'elle se présenta à lui pour la première fois, vers le 13 mai de la même année. Si elle avait eu pareille habitude, les bourreaux de Rouen n'eussent pas manqué de le relever; il n'y a pas dans le procès un mot qui y fasse allusion. On se demande, dit notre allemand, pourquoi la prophétesse ne parle que de la France. C'est, répond-il justement, que pour les prophètes, Dieu n'ouvre pas tout le livre de l'avenir ; ils n'ont chacun qu'un nombre déterminé d'événements à prédire, ainsi qu'on le voit par les prophètes de l'Ancien Testament. La petite vierge n'est envoyée que pour la France.

  Tels sont les points qui m'ont paru devoir être extraits dans le premier mémoire, des hors-d'œuvre où ils sont noyés.

                                                                            *
                                                                      *          *

  Le second est encore plus incohérent. L'auteur y répond à deux objections que l'on faisait contre la Pucelle : elle porte des vêtements d'homme, ce qui est défendu aux femmes par le Deutéronome; elle use de moyens magiques.
  Il réfute la première objection, en répondant que la loi était portée dans le Deutéronome, pour détourner les Juifs de prendre part aux fêtes païennes où se faisaient pareils travestissements, notamment dans les fêtes de Mars et de Vénus. La convenance, il est vrai, prescrit aux femmes un vêtement qui leur soit propre; cependant, dit saint Thomas, une cause raisonnable, la nécessité, le besoin de se dissimuler, autorisent à s'en écarter. Saint Jérôme nous raconte l'histoire de saint Marin ; c'était une petite fille que son père avait introduite, sous des vêtements de garçon, dans le monastère où il voulait être gardé comme moine. L'enfant y grandit, y vécut, réputée par tous appartenir au sexe masculin. La mort seule fit connaître la vérité; l'Église l'honore sous le nom de saint Marin.
  C'est dans la réfutation de la seconde objection que le clerc de Spire donne libre cours à son talent de divagation. Il disserte longuement sur les diverses espèces de magie, sur leurs procédés, mêlant des histoires burlesques, se donnant comme ayant été témoin de plusieurs ; le tout en style impossible. Tout cela échappe à la traduction et à l'analyse.
  Je recueille quelques-uns des traits par lesquels il prouve que la Pucelle n'est pas adonnée à la magie. Tout le monde est d'accord en France pour louer l'esprit de foi de la petite vierge. Il éclate dans les offices divins; elle est pleine de respect pour les sacrements ; toute sa conduite est digne d'éloge; c'est au nom de la religion qu'elle a tout accompli et qu'elle compte tout mener à terme; elle commence ses oeuvres les plus grandes, elle les achève, au nom de la très sainte Trinité; elle veut une paix ferme; elle est amie de la justice, des pauvres dont elle soulage l'indigence; on ne voit en elle aucun amour des richesses, des vanités du monde, ou des pompes du siècle. Si elle était adonnée aux superstitions, on en verrait percer quelque chose dans sa conduite; on surprendrait chez elle des images, des représentations, des figures suspectes; elle offrirait au diable des sacrifices et des prières.
  Peut-être que l'on pourrait lui reprocher de se faire enfant avec les enfants qu'elle aime, dit-on, beaucoup... Je pense cependant, sauf plus ample information, que tout ce qu'elle accomplit se fait par disposition divine.
  D'après le clerc de Spire, Jeanne aurait prédit que Charles, une fois sacré, régnerait 20 ans; que son fils, alors âgé de six ans, depuis Louis XI, serait le monarque le plus glorieux, le plus honoré et le plus puissant, qui, depuis Charlemagne, eut régné en France. Il est le seul à mentionner ces prophéties que l'événement ne devait pas justifier. Charles VII, après avoir été sacré à Reims, a régné plus de trente ans ; et si, depuis Charlemagne, aucun roi de France n'a possédé en effet autant de puissance que le restaurateur de notre unité nationale, Louis XI; il n'est pas vrai de dire qu'il l'emporte en gloire sur saint Louis et Philippe-Auguste.
  Rien d'étonnant que la renommée mêlât quelques faussetés aux merveilles inouïes qu'elle racontait à l'Europe ébahie. Il y avait loin alors de la Loire au Rhin. Au 17 septembre, Charles VII était sacré depuis deux mois. Le clerc de Spire l'a ouï dire; il ne se croit pas cependant assez sûrement informé, pour regarder le fait comme indubitable. Aussi pour lui comme pour Jeanne, comme pour Æneas-Sylvius, Charles n'est encore que le Dauphin, ou le fils du dernier roi.

  Un point sur lequel la renommée ne varie pas, c'est la sainteté de la jeune fille. Aucun des auteurs dont je viens d'analyser les mémoires n'a vu la Pucelle; tous en parlent sur les récits qui leur ont été faits; leurs sources d'informations sont différentes; ils habitent des contrées éloignées les unes des autres: Rome, Cologne, Embrun, Spire, Lyon. Tous nous font un même portrait des vertus de l'héroïne ; ils parlent comme les docteurs de Poitiers qui l'ont vue, entendue, observée, interrogée. « En elle on ne trouve point de mal; on n'y trouve que bien, humilité, virginité, dévotion, honnêteté, simplesse. »


                                    
             


Source : Texte original latin, Jules Quicherat, t.III, p. 422 à 469.
Introduction et commentaires : J. B. J. Ayroles, "La vraie Jeanne d'Arc" t.I, p.69 à 76.

Notes :
1 Ces noms, probablement laissés en blanc dans le manuscrit de l'auteur, n'ont pu être supplées depuis. Le manuscrit du Vatican présente à cet endroit la même lacune que l'imprimé de Goldast.

2 C'est-à-dire Sigibertus, altération fréquente au moyen-âge du nom de Sigebert de Gembloux.

3 Nous corrigeons ce membre de phrase d'après le manuscrit du Vatican, qui porte quem mars progenitet Romuli dicavit verbi. Goldast a mis dans son édition quem Mars progenie et Romuli ditavit urbe.

4 Cette sainte, dont les visions furent examinées et approuvées au concile de Trèves, mourut le 17 septembre 1180. Elle commença à être honorée seulement au xve siecle.

5 Pingwia, Bingen. C'est en effet dans le monastère de S. Robert, sous les murs de Bingen, quc furent conservées jusqu'à la guerre de trente ans les reliques de sainte Hildegarde. Acta SS. Bolland. Septembre, t. V, p. 677.

6 Erreur de date, sainte Brigitte mourut le 8 octobre 1373. Ses prédictions furent approuvées par le concile de Bâle qui même les déclara dignes d'être commentés dans les chaires de théologie ; aussi furent-elles l'un des livres les plus répandus au commencement de l'imprimerie. On en fit des éditions dans toutes les langues. Sur la vogue dont elles jouissaient longtemps avant d'avoir reçu l'approbation solennelle de 1'Eglise, voyez les Acta SS. des Bollandistes, t. IV du mois d'octobre, p. 409. Jouvenel des Ursins rapporte qu'en 1414 un ambassadeur du roi d'Angleterre, evêque de Norwich, haranguait Charles VI en s'appuyant d'une citation de Sainte-Brigide, « où estoit contenu que par les prières et oroisons de mons. S.-Denys, patron des François, les princes des ferocissimes gens de France et d'Angleterre, par lien de mariage, debvoiont avoir paix ferme et stable. »

7 Leçon de l'édition de Goldast, non moins vicieuse dans le manuscrit du Vatican, qui porte numquam in consuetum fieri plus solite.

8 Allusion à la reine Isabelle de Bavière. Rapprocher les termes analogues de la déposilion de Catherine Leroyer : Prophetizatum fuit quod Francia per mulierem deperderetur, etc. Tome II, p. 447.

9 Sans doute Lauda, dans le Grand-Duché de Bade.

10 Leçon de Goldast et du ms. du Vat. Corrigez rhopalum, massue.

11 Cette prédiction s'applique à l'enfant qui fut depuis Louis XI. Il avait sept ans en 1429. Voyez plus loin, p. 465, une autre version du même oracle.

12 Le manuscrit du Vatican donne spatumancia, mais la correction spatulomantia ressort de l'explication donnée plus loin (p. 458) de ce genre de divination. Spatulomantia manque dans le glossaire de Du Cange.

13 C'est-à-dire Gerbertus.

14 Il y a longtemps que la critique a purgé 1'histoire de ces fables puériles. voir l'Apologie des grands hommes accusés de magie, par G. Naude , et l'Histoire
littéraire de France, tome VI.

15 Le manuscrit du Vatican donne Rostagtzensi. C'est Rostock, en Mecklembourg.

16 Brwnyngin, dans le manuscrit du Vatican.

17 Il s'agit ici de la guerre que firent Guillaume et Henri de Brunswick-Wolfenbüttel, contre leur oncle Bernard de Brunswick-Lunebourg, laquelle guerre dura de 1416 à 1428.

18 La lecon est la même et dans le manuscrit et dans 1'imprimé quant aux deux mots tonitru velum ; mais le commencement de la phrase diffère dans le manuscrit, qui porte : edificavit quidam quotam. t. v. Il nous est aussi impossible de comprendre l'un que l'autre. Il faut que quelque mot de la langue hermétique, ayant le sens de laboratoire, se cache sous les expressions tonitru velum.

19 Mensiones, dans 1'édition de Goldast.

20 Dans le manuscrit : Et septem pedum longitudine recuperanda perdita.

21 Pour ce mot, comme pour tout ce qui précède, l'édition de Goldast et le manuscrit sont d'un accord désespérant.

23 Maiszensi dans le manuscrit.

24 Comité secret, conventicule.

25 Dans le manuscrit, Buumbach.

26 Dans l'édition de Goldast, ut paupella litterula gaudeat carminantis.

27 Dans le manuscrit : Sin autem arundine amiciori quia vovere, etc.,

28 Ou plutôt videbor ?

29 Goldast met stylum, au lieu de scilicet.




Les témoignages

Index


Les autres témoignages :
- les écrits de J.Gelu
- le traité de J.Gelu
- la note de Guill. Girault
- Jean Rogier
- la chronique de Lille
- la chron. de Vigneulles
- Henri de Gorcum
- Clerc de Spire
- Brevarium Historiale
- Jean Nider
- Baptiste Fulgose
- Guerneri Berni
- Nicolas Savigny
- Chonique espagnole
- Chambre d.cptes Brabant
- Livre des trahisons...
- Appréciation de Bedford
- Robert Blondel
- Saint-Antonin
- Herman Cornerius
- Pontus Heuterus
- Pierre Sala
- Pierre Empis
- Jean Germain
- Jean Jouffroy
- Registres Chap. N-Dame
- Greffier Albi
- Chron. Mt St-Michel
- Ordo Chalons
- Chron. anon. alençon
- Chron. anon. normandie
- Chron. British Museum
- Chron. Lorraine
- Walter Bower
- Livre de Pluscardin
- Lorenzo Buonincontro
- Giovanni Sabadino
- Philippe de Bergame
- Jean Bouchet
- Le Féron
- Kerrymel
- Hist.des ctes de Ponthieu

- Sommaire... Et. Pasquier




Légal         Contacts
 
© 2006-2014 - SteJeannedArc.net
1412-2012
Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire